« »
 
[]« 1 typus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TYPUS1
1. TYPUS, Febris accessio, vel febris ipsa. Galenus lib. :
Περὶ τρόπων. Τύπος ἐστὶ τάξις ἐπιτάσεως ϰαὶ ἀνέσεως.
Papias : Febres quotidianæ Typum patiuntur, i. accessionis formam. Idem : Typi, sunt frigidæ febres, quæ abusive Typhi dicuntur, ab herba, quæ in aqua nascitur, ex accessionum et recessionum revolutione. Gloss. Ælfrici : Typus, Lengten-ads, i. febris accessus. adl, Morbus vernus. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosoph. : Typus, i. figura in typica, i. figurative, quia cum intus patiuntur typicam febrem, extra frigore nimio perurgentur. Apuleius lib. de Virtutib. herbar. cap. 102 :
Ad frigora et omnes febrium Typos.
Aimoinus lib. 1. de Miracul. SS. Georgii et Aurelii n. 2 :
Typo febrium per tres menses ægre laborans.
Typum frigoreticum incurrere, apud Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 15. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. cap. 20 :
Typum dupliciter incurrens febris et frigoris.
Typus tertianæ, quartanæ, [] quotidianæ, apud Serenum Sammonicum de Medecina cap. 50. 51. 52.
Typus quotidianæ, tertianæ, vel quartanæ febris
, in Vita S. Leobini Episcopi Carnot. n. 17.
Quotidianus febrium Typus,
in Vita S. Severi Episcopi Ravennat. n. 15.
Typus tertianus,
apud Ruffinum de Vitis Patrum lib. 2. cap. 1.
Typus frigoris
, in Vita MS. S. Severini Abb.
Quartanus Typus
, apud Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 15. 21. 24. 82. 89. lib. 2. de Miracul. S. Martini cap. 22. 32. 50. de Vitis Patrum cap. 6. Fortunatum in Vita S. Germani Paris. cap. 44. in libro Miraculorum S. Wandregesili cap. 6. in Miracul. S. Eusebiæ Abbatissæ Hamatic. n. 17. in Vita MS. S. Magnobodi Episc. Andegav. cap. 14. apud Radulphum in Vita S. Richardi Episc. Cicestrens. n. 85. etc. Typus tertianus, apud S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 68. Victorem III. PP. lib. 3. Dialog. pag. 75. Alexandrum Iatrosophist. lib. 3. Passion. Ermentarium lib. 2. de S. Philiberto cap. 83. Odonem Cluniac. de Miracul. S. Mauri cap. 17. etc.
Typica Febris. Glossæ antiquæ MSS : Typica febris est, quam quidam periodicam vocant. Papiæ, vel Triteus, vel Tetreus, vel Tphemerius, vel penteus, vel epteus, vel hebdom. Joan. de Janua, febris periodica.
Typici, Qui patiuntur typicam febrem, in Gl. MSS.
Typhus, pro Typus dictum observat loco citato Papias. Aimoinus lib. 4. de Miracul. S. Benedicti cap. 23 :
Cœperunt omnia illius membra, more eorum qui quartano laborant Typho, tremere, etc.
Cap. 25 :
Quicunque febricitantium, sive quotidianis, seu tertianis, vel quartanis detentus fuerit Typhis, etc.
Gislebertus lib. 2. de Miraculis S. Romani cap. 11 :
Quartano validissimo vexabatur Typho.
Cap. 16 :
Laborioso febrium æstuans Typho.
Oratio de S. Sigismundo apud Meichelbec. tom. 1. Histor. Frising. pag. 357 :
Inclina, Domine, pias aures tuas ad desideria supplicantium, et quod devoto corde poscimus, benignius admitte, et huic famulo tuo qui Typhi cottidiani, biduani, tertiani, quatriduanique, aut qualibet reliquarum febrium vexatione fatigatur, etc.