« »
 
[]« Vacatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 224a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACATURA
VACATURA, Beneficium Ecclesiasticum nondum vacans, sed vacaturum, ad quod Summus Pontifex, vel Prælati ipsi seu Episcopi Clericum aliquem promovebant ; quæ quidem provisionis species interdicta variis Conciliis, ac præsertim Tridentino sess. 24. cap. 19. Joan. Brompton. de Ludovico VII. Rege Franciæ :
Dum autem Clericus quidam privilegium Papale ei attulisset, quod in omni Cathedrali Ecclesia regni sui primam Vacaturam haberet, cum fructibus medio tempore provenientibus, ille statim litteras combussit, dicens, se malle tales litteras comburere, quam animam suam in inferno terqueri.
Jacobus Stephanescus lib. 3. de Vita S. Cælestini V. PP. cap. 11. de ejus ineptis promotionibus :
O quam multiplices indocta potentia formas
Edidit ! indulgens, donans, faciensque recessit,
Atque Vacaturas concedens, atque vacantes,
Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum
Pontificum, variosque gradus, absente senatu, etc.
Vide Historiam S. Mariæ Suession. pag. 443. et Historiam Academiæ Parisiensis tom. 3. pag. 582.