« »
 
[]« 1 vacheta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 225c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACHETA1
1. VACHETA, Navis species. Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 1257 :
Viginti novem galeas, 10. Vachetas, et 9. naves festinanter præparari fecerunt.
Bartholomæus Scriba in Annal. Genuens. ad ann. 1241. apud Murator. tom. 6. col. 490 :
Inimici autem hoc videntes, relictis anchoris, scalis et Vachetis, continuo mari et terra de loco Nauli fugerunt.
Jac. Aurias in iisdem Annal. ad ann. 1283. ibid. col. 583 :
Duo antiani civitatis Pisanæ qui ibant in una Vachetta armata cum hominibus xviii., etc.
Jac. de Varagine in Chron. Januensi apud eumd. tom. 9. col. 50 :
Super quamdam Vachetam conscendens aufugit, et exercitum dereliquit.
Navis humilior et velocior esse videtur, a Latino-barbaro, Vasellum, Vacillum, quod ex Gallico Vaisseau, navis, efformatum existimo. Vide in Vas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio an idem sit quod Vans dicitur, apud Marten. tom. 1. Anecd. ubi de capta CP. ann. 1453. col. 1820 :
L'armée du Turc estant tant au port que dehors de seize a dix huit gallées ; soixante, ou soixante dix galliotes, de dix huit à vingt Vans, de seize à vingt barques petites, comme pour porter chevaulx et fustes.
Vide Wachellus.