« »
 
[]« Vaivoda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 234a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VAIVODA
VAIVODA, Voyvoda, Dalmatis, Croatis, et Hungaris, est exercitus ductor, hodie vero promiscue pro quolibet exercitus vel ordinum ductore accipitur, ut apud Italos Capitaneus, ut Auctor est Jo. Lucius lib. 6. de Reg. Dalmat. cap. 1. Joannes Leunclavius in Pandecte Turcico n. 71 :
Vaivodæ nomen generaliter significat Præfectum militum, quem Capitaneum vulgo vocant. Sed apud Hungaros, ut olim, sic etiam hodie, duæ sunt appellationes administrationum maximarum ; una Bani, altera Vaivodæ. Vaivoda vero Præses dicitur, loco Regis administrationem habens in aliqua provincia, puta Transsilvania, Valachia majori, Valachia[] minori, etc. Vaivodas
Bulgaris tribuit Theophanes ann. 24. et 33. Constantini Copronymi, et ex eo Hist. Miscella lib. 22. cap. 56. pag. 700. siquidem βοϊλάδαι iidem sint cum iis, quos βοεϐόδους vocant Constantinus Porphyrog. de Administr. Imperio cap. 38. Βοηϐόδας Ducas. cap. 19. Vide Johannem Seldenum in Titulis honorariis part. 2. cap. 2. n. 3. Glossar. med. Græcit. in Βοεϐόδος, col. 207.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vaivoda vel Voivoda vox Illyricorum est, ut vult Carolus de Aquino ad vocem Bani, notans ductorem pugnæ, composita a nomine Voj vel Boj, pugna, et verbo Vodit, ducere. Vide Voiavada.