« »
 
[]« 1 valens » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 235b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VALENS1
1. VALENS, Valor, pretium. Tabularium Bellilocense in Lemovicib. n. 175 :
Et accepi a vobis pretium, juxta quod inter nos bene complacuit, vel aptificatum fuit, hoc est, tam in Valente, quam in argento solidos mille.
Charta apud Madox in Formul. Anglic. pag. 253 :
Quod si præfatam terram eis warentizare non poterimus, mutuum ad Valens in aisiamento fratrum, eis dabimus.
Charta ann. 1042. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Si vero non potero, Valentem illam dabo in alio loco.
Alia ann. 1410. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Totam illam magis Valentem donavimus.
Caffari Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 288 :
Erat scilicet Valens librarum miliaria decem et septem.