« »
 
[]« Valimentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 238b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VALIMENTUM
VALIMENTUM, ut Validitas, ab Italico Valimento, eodem sensu. Chronicon [] Parmense ad ann. 1281. apud Murator. tom. 9. col. 795 :
Fuit ordinatum quod quilibet habens Valimentum ccc. librarum, mutuaret communi xx. solidos imperiales.
Statuta Genuens. lib. 1. cap. 23. fol. 30 :
Et insuper illam personam, quæ dictam possessionem acceperit, condemnare debeat in decimam partem Valimenti rerum acceptarum.
Statuta Vercell. lib. 2. fol. 37 :
Item statutum est quod aliquis creditor, undecumque sit, non possit petere vel exigere prætextu interesse vel alio aliquo modo vel causa, cujuscumque conditionis sit debitum Valimentum seu melioramentum monetæ ab aliquo districtus Vercellarum.
Statuta crimin. Saonæ cap. 43. fol. 99 :
Et ultra illum condemnare (teneatur Magistratus) in tanta quantitate pecuniæ quantum erit Valimentum rei, de qua possessionem invaserit, vel occupaverit, facta æstimatione post accusationem juxta probationes legitimas fiendas a prædicto accusatore, cujus condemnationis, seu Valimenti, tertia sit injuriam patientis, etc.
Consuet. Perpin. MSS. cap. 24 :
Si creditor conqueritur de eo, quod dictum pignus minus valet ; dabit reus debitor de illo minus Valimento justitiam, si succumbit.
Vide supra Valetudo 2.