« Vallesheria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 239c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VALLESHERIA
VALLESHERIA, Parentela interfecti, i. unus ex parte patris, et alius ex parte matris, apud
Wallenses Anglicos : vox formata, ut Inglisheria, de qua nos alibi. Statutum Walliæ
ann. Edw. 12. cap. 4 :
Quod proximæ 4. villatæ propinquiores loco, ubi casus homicidii, vel infortunium contigerit, veniant ad proximum Comitatum, una cum inventore, et Vallesheria, i. parentela hominis interfecti, et ibidem præsentent factum feloniæ, et casum infortunii, etc.Sed aliud sonare videtur
Walecheria, in Charta Anglica apud Spelmannum :
Dicunt, quod est ibi Walecheria, quæ reddit de annuo redditu 3. lib. 12. den. ad festum S. Michaëlis. Item in tota Walecheria sunt 4. homines, et quilibet eorum debet invenire unum hominem per 3. dies in qualibet septimana a festo S. Michaëlis usque ad festum B. Petri ad vincula.Significat, inquit Spelmannus, Wallica pars, ut videtur. Ego vero Walecheriam idem sonare existimo, quod Vacheria, prædium certo vaccarum numero alendo idoneum. Vide Vaccaria.