« »
 
[]« Vanga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 241b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VANGA
VANGA, Sarcula. Ugutio et Jo. de Janua : Vanga, genus fossorii, quia vagando fodit. Glossæ MSS. : Vanga, pala cum ferro. Lexic. Lat. Gall. : Vanga, Besche. Italis Vanga, idem sonat quod Bipalium. Olla patella :
Sarcula, metra, ligo, traha, tribula, Vanga, securis.
Ad calcem Codicis MS. not. 780. ex Bibl. Sangerm. legitur hoc distichum : []
E manibus duris non me trahat incola ruris,
Quorum sunt juris traha, tribula, Vanga, securis.
Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 97. pag. 278 :
Ligonum insopitæ curæ, torquentes telluris viscera Vangarumque numerabile vulgus, mordaci terræ ruptura indulgens vigiliis, etc.
Leges Burgorum Scoticorum cap. 125. § 1 :
Scamnum, scabellum,.... Vangam, securim.
Gregorius M. lib. 3. Dial. cap. 14 :
In horto monasterii fecit jactari ferramenta, quæ usitato nos nomine Vangas vocamus.
Et mox :
Facto autem mane..... hortum ingressus, quot Vangas jactari præceperat, tot in eo laborantes operarios invenit,..... qui inculta illius horti spatia, quæ inculta fuerant, coluerunt.
A Gregorio eadem habent Acta S. Felicis apud Bolland. 14. Januar. § 1. Vide Petrum Crescentium lib. 1. de Agricult. cap. 6.
Vanga interdum pro nescio quo armorum genere accipitur. Gloss. Ælfrici : Vanga, spada. Vocabular. Anglo-Lat. ann. 1440 : Spade, Vanga, fossorium. Pro eo nempe gladio, quod instar fossorii erat ; vel quod rustici ejusmodi fossoriis pro armis uti solerent. Gervasius Dorobernensis ann. 1198 :
Unde factum est, ut rustici impetiti, Vangis et fossoriis assueti, armis militaribus gloriarentur inviti.
Ejusmodi porro Vangas, nostri Vouges, videntur appellasse. MS. :
Hauce un Voouge que entre ses mains tint,
Le bras senestre li a copé parmi.
Froissartes 2. vol. cap. 9 :
Si estoient bien 700. lances, et 2000. d'autres gens, que nous appellons maintenant gros Vallets, à Vouges, dagues, et bastons d'armes.
Voulges, in Charta ann. 1430. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1019 :
Jehan le Senechal conestable de Fougeres, et qui a la garde des portes de ladite ville à raison de son office, vi. h. à Voulges au Delleguet. Vouge
Nicotius interpretatur Venabulum lato ferro. Vide Panga. Qui porro in bellis ea arma deferebant, Voulgiers vocantur in Chronico scandaloso, uti vocant, Ludovici XI. Regis Franc. pag. 58. et 70. Vougiers, in Recensione ann. 1477. apud eumdem Lobinell. ibid. col. 1379 :
Eonnet du Bout ii. Vougiers, un coustilleur. Jehan de Quelen homme d'armes, ii. Vougiers, i. coustilleur, etc.
Idem porro videtur
Vaga, apud Anglos. Liber Anglicus inscriptus Justice of peace f. 77. v :
Scilicet gladiis, baculis, Vagis, falcastris, arcubus, et sagittis, etc.
Vide Vougelus.