![[]](img/image.png)
VANITARE, Vanizare. Jo. de Janua :
Vanitare, vanitatem dicere, vel vanitando laudare.Unde nostris Vanter, se vanter. S. Augustinus lib. de Quantit. animæ cap. 33 :
Vanitas est fallacia, Vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrique intelliguntur.S. Bernardus de Morib. Episc. cap. 2 :
Et nos Vanitando peritis, et nos spoliando perimitis.Gozechini Epist. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 366 :
Ergo arguis in me levitatem Vanitantis animi, qui velut hac illac fluitans vacare desideret, et gloriolari, pro eo quod Leogium nostrum tantopere laudaverim.Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Vanitare, dire vanité, vanter, ou en vanteur loer.
Vanizare dixit Ivo Carnotensis Epist. 66 :
De vestra benevolentia plus justo præsumentes, Vanizando dicunt, quod juxta petitionem Turonensis Archiepiscopi, eum consecrabitis, etc.Vide Ægid. Menagium et Oct. Ferrarium in Vantare.