« »
 
[]« 4 vara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 243c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VARA4
4. VARA, Wara, Bonitas, valor : quod de monetis dicitur earumque sinceritatis examine, in Charta Ludovici Ducis Brandenburg. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 5 :
Si vero denariorum dictorum monetariorum Varam decreverimus adhibere, hoc nusquam licebit fieri, nisi in eorum fabrica, vel in capsorum assere eorumdem.... Nullus etiam dictis nostris monetariis Varam inferre præsumat, sine nostro consensu.
Charta ann. 1364. apud eumdem tom. 1. pag. 364 :
Vendidimus pro viginti et septem marcis Waræ Queruordensis in nostræ ecclesiæ profectum utiliter redactis quatuor mansos.
War, verus, in Gloss. Teuton. Schilteri.