« »
 
[]« Varcinaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VARCINATICUM
VARCINATICUM. Charta Ludovici Pii lib. 2. Chronici S. Vincentii de Vulturno pag. 682. Murat. tom. 1. part. 2. pag. 369. col. 2. B. :
De quibus una est donatio quam Lupus Dux ad prædictum sanctum locum fecit de Varcinatico, id est animalia, quæ exigebantur ad mensam Principis Ducatus Spoletani.
Idem Chronicon pag. 685. Murat. pag. 373. 2. B. :
Obtulit quoque præceptum,... et de clausura in Marsis, et de Vuarcinatico, id est, animalia, quæ exigebantur ad mensam Ducis Spoletini.
Idem videtur, quod Barganaticum in Charta Caroli M. Vide in hac voce et Warciniscum.