« »
 
[]« Vassella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 248c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VASSELLA
VASSELLA, Vasa, vasarium, supellex. Gall. Vaisselle. Ordinat. Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 393. col. 1 :
Portent necessaria ipsorum officiorum et Vassella coquinæ.
Processus de B. Petro Luxemburg. tom. 1. Jul. pag. 608 :
Et honorabiliorem gobeletum totius Vassellæ meæ.
Vide Vaissela.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vasella, Vasellamentum, Eadem notione. Invent. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 76. v° :
Littera Mariæ Reginæ Siciliæ et Hierusalem Ducissæ Andegaviæ continens qualiter ipsa confessa fuit quod magna Vasella Regis fuit mutuo data marito suo pro conquestibus Siciliæ.
Ad marginem :
Vasa argentea et aurea.
Joh. Demussis in Chron. Placent. apud Murator. tom. 16. col. 583 :
Utuntur.... aliis pulchris arnixiis et Vasellis et Vasellamentis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vaxella, Vaxilla, Pari significatu. Testam. Guillelmi Vicecom. Narbon. ann. 1397. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1632 :
Legamus capellæ S. Andreæ ecclesiæ de Crassa, pro quadam quantitate Vaxellæ argenti,..... sexaginta francos auri, de quibus.... dictam Vaxellam emi volumus.
Mirac. MSS. Urbani V. PP. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Fuit commissum quoddam furtum de Vaxella argenti dom. abbatis Montismajoris.
Testam. Guillelmi Marteleti Episc. Bethleemit. ann. 1402. ex Bullar. Fontanell. fol. 121 :
Ordino quod domus mea, in qua inhabito Parisius, cum omnibus meis municionibus tam libris quam aliis et Vaxilla mea argentea vendantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vaycella, Vayssella, Eodem intellectu. Charta ann. 1339. ex Tabular. S. Victoris Massil. :
Fiant duo inventaria,.... [] qualia et quanta blada, vina, et cetera victualia, moneta, Vaycella aurea, argentea, etc.
Adde Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 539. Litteræ Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 415. col. 2 :
Sive esset billionus in monetis, Vayssellis, jocalibus, vel aliis quibuscumque auri vel argenti speciebus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vassallamentum, Vassellamentum, ut Vassella. Charta Hugonis Abbat. S. Benigni Divion. ann. 1299. ex Tabul. ejusd. loci :
Mobilia quæ habemus et habere possumus, scilicet in denariis, Vassellamentis argenteis, etc.
Comput. ann. 1239. ex Bibl. Reg. :
Pro Vassallamento in hospitio juvenis Reginæ c. sol. Tur.
Alter Comput. ann. 1255. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 470 :
Pro calice aureo, candelabris, bacin. et aliis ad capellam et alia Vassallamenta argenti viiic xlv. lib. xviii. denarios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vayssellamenta, Eodem sensu. Testam. ann. 1328. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 227. col. 1 :
Et quod dom. hæres suus aliquid non capiat ullo modo, quousque dicta fuerint adimpleta, excepta Vayssellamenta sua quam ex nunc sibi legavit.