![[]](img/image.png)
VEHITURA, Vectura, Voiture. Tabularium S. Remigii Remensis :
Facit Vehituram in leugas 30. aut se redimit den. 4.Occurrit ibi pluries. Charta ann. 1190. in Tabul. S. Medardi :
Item singulæ potestates per singulos annos unam Vehituram ei(advocato)procurabunt ; et hujusmodi. Vehituras in ullos alios usus habere poterit quam pro vino adducendo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Veheitura, Pari intellectu. Charta ann. 1302. ex Tabul. Massil. : Ne fraus committatur per inimicos reginales tergiversaliter et dissimulative super Veheitura salis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vehitura, Omne jumentum ad vehendum aptum. Charta ann. 1221 : De managio autem bladorum ita compositum est quod equi hominum, vel Vehituræ eorum cum quibus excolunt terras suas, cum propriis præpositi de Domno Martino simul ducent blada apud Meduntam.Vide Vectura.