« »
 
[]« Veken » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 262c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEKEN
VEKEN, vox Teutonica. Charta ann. 1291. apud Miræum tom. 2. pag. 874. col. 1 :
Quod præmissa bona fossatis seu aliis quibuscumque munitionibus firmare seu circumdare poterunt, et aditibus sive introitibus viarum obstacula nuncupata Theutonice Veken apponere, contradictione qualibet non obstante.
In alia ann. 1298. ibid. pag. 876. col. 2 :
Inchoant enim bona prædicta ad quoddam obstaculum, vulgariter dictum Veken.
Kilian. Repagulum, crates lignea, clathrus.