«
Velum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 264a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/VELUM
VELUM, quo Principum, vel judicum consessus ac cubiculorum vestibula occludebantur, quod
duplex fuisse ait Alamannus, ad Procop. pag. 103. 1. edit. Primum nempe in primis ipsis et
exterioribus cubiculis, quod
Consistorium vocabatur, a consistente multitudine, et
Principis audientiam præstolante : secundum vero ad interius cubiculum. Id firmat
Anastasius Bibl. in S. Silverio PP :
Tunc fecit beatum Silverium Papam venire ad se
in Palatium Principis, et ad primum et secundum Velum retinuit omnem clerum.
De
velis Judicum Acta S. Euplii Mart. apud Baron. ann. 303. num. 146 :
Cum esset extra
Velum Secretarii Euplius Diaconus, etc.
Acta SS. Claudii et Asterii Mart. apud
eumdem Baron. ann. 285. num. 8 :
Lysias introgressus, obduxit Velum, et post exiens
ex tabella recitavit sententiam. Levato velo,
causas submersarum navium cognosci
præcipit lex 6. Cod. Th. de Naufragiis.
(13,9.) Contra in facinorosorum
judiciis
ἐφέλϰονται τὰ παραπετάσματα, ut est in Epist.
79. S. Basilii.
Non sit venale judicis Velum, in leg. 1. al. 7. Cod. Th. de Offic.
Rect. Prov. (1,7.) Hinc
Κριταὶ τοῦ βήλου dicti apud
Byzantios judices quidam, de quibus alibi agimus. Collatio Carthaginensis II. cap. 1 :
Pro Velo sunt utriusque partis Episcopi, si jubet Sublimitas tua,
intromittentur.
Sexta Synodus act. 9 :
Εἱστήϰεσαν πρὸ βήλου
Πέτρος ἐπίσϰοπος Νιϰομηδείας, Σολομὼν ἐπίσϰοπος Κλανέου.
Synodus Romana sub
Zacharia sess. 2 :
Deneardus religiosissimus Presbyter adest pro Velo, quid
præcipitis ? dictum est, ingrediatur.
In tertia sessione habetur,
præsto
foribus, ubi de eodem Deneardo. Auctor Queroli :
Isti sunt, qui in fanis et
sacellis observant Vela.
De Principum velis, Lampridius in Severo :
Cum
amicis tam familiariter vixit, ut.... salutaretur quasi unus de Senatoribus patente
Velo, admissionalibus remotis.
Lucifer Calaritan. lib. Moriendum esse pro Dei
Filio :
In tuo Palatio intra Velum stans tulisti responsum a me ad conservandam
salutem.
Vela, dicta ædium sacrarum aulæa, quibus
velantur parietes ipsi, vel etiam ipsi
postes. Will. Brito in Vocabul. :
Velum cortina, velum tectura vocatur,
Templi etiam velo fore dicitur ejus origo.
Paulinus Carm. 18 :
Aurea nunc niveis ornantur limina Velis.
Anastasius in Leone III. :
Fecit Vela alba holoserica majora tria, quæ
pendent ante regias in introitu.
Ita non semel alibi. Ejusmodi etiam velorum
meminit S. Hieronymus Epist. 3. Epist. 60. cap. 5. Gregorius M. lib. 9. Epist. 14. lib. 8.
Epist. 15. lib. 9. Epist. 38. etc. ut cæteros sileam, quos laudat Rosweidus ad eumdem
Paulinum.
Velum, inquit Durandus lib. 2. Ration. cap. 1. n. 45. aliud est
Conversionis,
aliud
Consecrationis, aliud
Professionis, aliud
Ordinationis, aliud
Prælationis.
Velum Conversionis accipit illa, quæ de seculari vita ad Religionem transiens, illud assumit. De
ejusmodi velis virginum Deo dicatarum agunt S. Augustinus Epist. 179. Concil.
Cæsar-August. XII. cap. 8. Agathense cap. 19. Gelasius I. Ep. 9. Honorius August. lib. 1.
cap. 192. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 45. Cellotius lib. 6. de Hierarch. cap. 11.
et alii.
Velum Consecrationis a solis Episcopis solis virginibus, et solum in festivis et dominicis diebus
datur.
Flammeum virginale, S. Hieronymo in Ep. 8. ad Demetriadem. Vide Addit. 2.
Ludov. Pii cap. 12. 14. Sacramentar. Gregorii M. pag. 174. 175. et ibi Menardum, et
Baronium ann. 57. num. 84. et seqq.
Velum Professionis suscipitur a virgine, cum continentiam profitetur. Datur vero illud cum
benedictione solenni et cum litania. Vide S. Hieronymum Epist. 48. cap. 3. Concil. Turon.
III. cap. 28. Addit. 2. Ludovici Pii cap. 12. etc.
Velum Ordinationis, quod olim Diaconissæ dabatur, seu
viduæ :
Diaconissas enim et
viduas easdem esse suis locis docemus ; de quarum velo multa habent Concilia,
Africanum cap. 89. Triburiense cap. 25. Turonense III. cap. 27. Wormaciense cap. 21.
Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 102. lib. 7. cap. 257. Additio 2. Ludovici Pii cap. 11. 14.
15. etc.
Velum Monachorum, Quo velabantur cum benedicebantur. Capitula Theodori Cantuar. Episc. cap. 2 :
In Monachorum ordinationibus Abbas debet Missam agere, et tres orationes complere
super caput ejus, et septem dies velat caput suum cuculla sua, et septimo die Abbas
tollat velamen de capite monachorum ; sicut in Baptismo Presbyter septimo die velamen
infantium abstollit, ita et Abbas debet monacho, quia secundum baptisma est, juxta
judicium Patrum, et omnia peccata dimittuntur, sicut in Baptismo.
Additio 1.
Ludovici Pii ad Capit. Caroli M. cap. 35 :
Ut monachus professione facta, tribus
diebus cuculla coopertum habeat caput.
Velum in Ecclesia triplex suspenditur, primum, quod sacra operit, alterum, quod
sacrarium a clero dividit, tertium, quod clerum a populo secernit. Ita Durandus lib. 1.
Ration. cap. 3. num. 35. De postremo velo, Sacramentarium Gregorii M. pag. 156 :
Deinde pergant ad altare, ubi condendæ sunt, (reliquiæ)
et extenso
Velo inter eos et populum, etc.
Charta Ordonii Regis æræ 960. apud Anton.
de
Yepez in Chron. Ordinis S. Benedicti tom. 3 :
Vestimenta altaris, frontales,
pallas, Velos principales qui inter vestibulum et altare dependent, etc.
Alia
Urracæ Ferdinandi Regis filiæ, æræ 1137. apud eumdem tom. 4. pag. 450 :
Offero
quoque unum Velum ante altare ponendum aureo et argenteo frixo (phrygio)
mirifice textum, adjicio alterum Velum ante altare apponendum, etc.
Vide
Glossar. med. Græcit. in
Καταπετάσματα, col. 611.
Velum Quadragesimale, Quo scilicet altaris conspectus aufertur, dum sacra Liturgia peragitur tempore
Quadragesimæ. Hist. Episc. Autiss. cap. 66. circa ann.
1300. legitur Petrum de Mornaio Episc. Autiss. dedisse
Ecclesiæ suæ speciosissimum
Velum Quadragesimale
. Provinciale Cantuariense lib. 3. tit. 17 :
Pixidem pro corpore Christi, honestum Velum Quadragesimale, vexilla pro
rogationibus, etc.
Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12 :
Item ad
quodlibet altare, cum contigerit Missam inibi celebrari, sint superpellicea duo, et unum
rochetum ; Velum Quadragesimale, velum nuptiale, palla mortuorum, frontellum ad
quodlibet altare, etc.
Adde Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 1. Statuta
Walteri Archiep. Eborac. ann. 1250. Concil. Mertonense ann. 1300. Concil. Eboracense ann.
1252. Statuta Joannis Archiepisc. Cantuar. ann. 1281. Monast. Anglic. tom. 3. pag. 176.
etc. Alibi
Velum jejunii. Vide
Haltaus. Glossar. German. col. 981. voce
Hunger-tuch.
P. Carpentier, 1766.
◊ Obituar. eccl. Lingon. ex
Cod. reg. 5191. fol. 172. v° :
Frater Dominicus abbas Morismundi dedit ecclesiæ
cortinam longam et latam, diversis operibus contextam, quæ Quadragesimali tempore
tenditur inter altare et chorum.
◊ Extra velum, mulierum confessiones, et in propatulo
audiri vetantur in Concilio Sarisberiensi ann. 1217. cap. 25. et in Statutis Provincialib.
S. Edmundi Archiep. Cantuar. ann. 1235. cap. 17. In Provinciali Cantuariensi lib. 5. tit.
16.
quantum ad visum, non quantum ad auditum. Contra S. Hugo Episcopus
Gratianopolitanus apud Guigonem in ejus Vita num. 14 :
Mulierum confessiones non
minus caute, quam benigne suscipiebat ; non enim in angulis, aut obscuris, aut secretis
locis, eas audire solitus erat, sed potius, ubi a pluribus conspici posset et aurem
quidem satis familiariter appli'
cabat, oculorum autem in alteram partem vertebat aspectum, auditum solum
propter insidias diaboli, hujusmodi negotiis asserens applicandum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Velum meretricibus
publicis deferre prohibetur, in Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 116. et Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod publicæ meretrices et rufianæ..... Vela defferre non
audeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Velum Facere, a Gall.
Faire voile, Vela dare. Epist. Petri de Condeto apud Acher. tom.
2. Spicil. pag. 551 :
Postquam dom. Rex Velum fecit, post multas maris amarissimas
passiones, etc.
Adde Concil. Hisp. tom. 3. pag. 638. et Valesium Notit. Gall.
pag. 217. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Gallicum vero
Voille,
quid significet non percipio, in Lit. remiss. ann. 1459. ex Reg. 188. Chartoph. reg. ch.
51 :
Le suppliant s'est transporté ou Voille du chasteau de Saumur en l'ostel
d'Emery, etc.