« »
 
[]« Velamen » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 262c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VELAMEN
VELAMEN Religionis in se suscipere, pro Monachicam vitam inter
<cit> Sanctimoniales profiteri, in Leg. Liutprandi 30. (5, 1.) Murator. tom. 1. part. 2. pag. 58.
Velamen S. Dei Genitricis
</cit>
dicitur velum Sanctimonialium, apud Mabill. tom. 3. Annal. pag. 186.
P. Carpentier, 1766.
Notandum omnino est, in lege Liutprandi hic laudata de velamine agi, quod initio probationis assumitur ; quo semel suscepto, nubere virgini prohibetur : cujus legis hæc sunt verba :
Quia considerare debet omnis Christianus, quod si quiscumque secularis homo parentem nostram secularem sponsat, cum solo anulo subarrhat et suam facit ; et si postea aliam duxerit, culpabilis invenitur solid. D. Quanto magis debet causa Dei et sanctæ Mariæ amplior esse, ut quæ ipsum Velamen vel habitum suscipiunt in se, in eodem debeant permanere.
P. Carpentier, 1766.
Haud scio an inde apud nostros obtinuerit usus, ut virgo, quæ in teneriori ætate, puta octo annis nata, quod non raro fortean factum est, velum susceperat, nulla licet solemni benedictione accepta, nec voto emisso, postea nuptui tradebatur, ipsius proles, nisi literis regiis ad successionem parentum obtinendam redderetur habilis, ea, ut nothi, privabatur. Cujus moris exemplum suppeditant Literæ legitim. ann. 1317. quas supra descriptas legere est in Legitimare.
P. Carpentier, 1766.
Velo religionis privabantur ad tempus moniales, quæ contra castitatis votum peccaverant. Reg. visitat. Odon. [] archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 130. v° :
Visitavimus prioratum monialium S. Albini... Velum autulimus (abstulimus) Aelidi de Rothomago et Eustachiæ de Estrepigniaco ad tempus, propter earum fornicationem.
Stat. Præmonst. MSS. dist. 4. cap. 11 :
Quæcumque autem sororum in lapsu carnis fuerit deprehensa, ad aliud claustrum sororum, quam citius fieri poterit, in pœna gravioris culpæ mittatur. Hoc adjecto, quod Velo careat, nec revertatur ad domum propriam, sine speciali licentia capituli generalis. Quod si secundo commiserit, puniatur pœna prædicta. Hoc adjecto, quod circa quinquennium circa eam nulla fiat dispensatio revertendi, et cum reversa fuerit, usque ad quinque annos Velo careat.
Vide in Velum.