« »
 
[]« Velarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 263a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VELARIUM
VELARIUM, Ugutioni,
<cit>
Velum et dicitur etiam sic locus velo obumbratus, unde sic dicebatur locus in theatro, quo recipiebantur pueri post ludos, quia velum ante deportabant, ut esset secretior.
Vox Juvenali nota. Οὐελάριον, in Inscriptione Antipolitana 173. 10. </cit>
<cit>Willelmus Tyrius lib. 20. cap. 25 :
Dependebant ante Consistorium Velaria pretiosæ materiæ, etc.
</cit>
Ita etiam ejusmodi vela, ante Principum consistoria vocat Achmes cap. 262 :
Ἐὰν ἴδῃ ὁ βασιλεὺς ὅτι τὰ βηλάρια αὐτοῦ διεῤῤάγησαν, εὑρήσει θλίψιν εἰς τὴν αὔγουσταν, ϰαὶ εἰς τὰς γυναῖϰας αὐτῆς.
Alypius Antiochenus in Descriptione orbis cap. 58. § 1 :
Ligna, æramentum, ferrum, picem, nec non vero linteamen pro Velaria et funium usu.
Id est, supellectile, vel re velaria.