« »
 
[]« Velleyanum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 263c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VELLEYANUM
VELLEYANUM, nude pro Senatusconsultum, quod M. Silano et Velleio Tutore Coss. factum est : hac lege uxori conceditur jus et privilegium in bona viri sui, præ omnibus creditoribus. Consule lib. 16. Digest. tit. 1. Statuta Massil. lib. 2. cap. 16. num. 14 :
Omnia vero quæ superius continentur, sicut in maribus, sic in fœminis volumus observari, adeo quod nec tueri se possint contra instrumentum beneficio Velleyani.
Statuta Pallavic. cap. 12. fol. 14 :
Tunc ipsa mater cæteris præferatur, dummodo renuntiet secundis nuptiis et Veleyano.
Instrum. ann. 1408. inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. novæ edit. pag. 127. col. 1 :
Pro quo Alziaria Arthelane ejus uxor cavit in forma renuntiando Velleyano, etc.
Charta ann. 1291. ex Tabul. Domus Dei Pontisar. :
Renonçans à tous privileges,... et especialement ladite Agnes à l'Epitre du Senat Velleyen et Diviadien.
Alia ann. 1292. ibid. :
A l'Epitre Vellexen (sic) et Diviadrien acertenée pour la faveur des fames.
Rursus in alia ann. 1293. ibid. :
Au benefice Beelleyan et Diviadryan, etc.
P. Carpentier, 1766.
Seu potius Velleianum, pessime prorsus hic definitur : eo quippe Senatusconsulto cautum est, ne feminæ pro aliis fidejubeant, quod si fecerint, sponsione sua liberantur ; unde inscribi solet,
Senatus-consultum de intercessionibus feminarum
. L. 1. ff ad Sc. Velleian. :
Velleiano senatus-consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminæ intercederent.
Id est, alterius obligationem in se transferrent, ut exponit Gothofredus. Vide tit. 29. lib. 4. Cod. et Lexic. juridic. Calvini.
P. Carpentier, 1766.
Velayanum, Eadem notione. Charta permut. ann. 1539 :
Expresse renunciavit beneficio Velayani senatus-consulti, juri ypothecario et legi Juliæ de fundo dotali, etc.