« Vendicosi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 268c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENDICOSI
VENDICOSI, Ultores, Italis Vindicarosi. Chronicon Fossæ novæ :
Ann. 1186. Ind. 3. surrexit quædam secta in Regno Siciliæ, de vanis hominibus, qui faciebant se nominare Vendicosos, et mala omnia, quæ facere poterant, non in die, sed in nocte faciebant. Ad ultimum Adinulfus de Ponte Corvo, qui fuerat Magister et Princeps hujus sectæ, sententia Regali judicatus, suspensus est, et multi alii ferro ardenti signali sunt.Horum etiam meminit Chronicon Anonymi Casinensis ann. 1185. apud Carracciolum.