« »
 
[]« 1 venta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 272b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENTA1
1. VENTA, quæ et Superventa, Augurium, quod captabatur ex venientibus aut supervenientibus hominibus vel avibus, quas Augurales alites vocat Martianus Capella lib. 1. pag. 11. aut aliis animalibus. Nonnus in Sylloge Hitor. pag. 151 :
Ὀρνεοσϰοπιϰὸν δέ ἐστιν, ὅταν πετομένου, τοῦ δὲ ἤ τοῦ δὲ ὄρνιθος, ἢ ἔμπροσθεν, ἢ ὀπίσω, ἢ δεξιὰ, ἢ ἀριστερὰ, εἴπομεν, ὅτι τὸ δὲ σημαίνει. λέγεται δὲ ἐξευρηϰέναι πρῶτος Τηλέγονος.
Sidonius in Panegyrico Majoriani :
Si Liciæ sortes sapiunt, si nostra volatu
Fata loquuntur aves, etc.
Ammianus lib. 21. cap. 1 :
Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quispiam dicet) ; sed volatus avium dirigit Deus, ut rostrum sonans, aut prætervolans pinna, turbido meatu vel leni futura demonstret. Amat enim benignitas nominis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere, quæ impendent.
Zeno Veronensis in serm. de Jona :
Qui per varios avium volatus conjecturis inanibus statum plumeæ salutis inquirit.
Et ut S. Maximus Taurinensis homil. in Circumcisione Domini,
qui auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitæ suæ inanibus indiciis æstimantes, per incerta avium ferarumque signa, futura rimantur
. Ὀρνεοσϰόπος. Michaël Scotus de Physionomia cap. 56 :
Auguria sunt in Canonibus Ecclesiæ : Venta tamen dicimus, quod quidam accipiunt pro obviatione hominis, vel alterius animalis, vel pro auditu vocis.
Mox hæc addit :
Auguriorum quædam post, quædam dextre, quædam sinistre ; et cum diversa sint in sua disputatione, (f. dispositione) quodlibet illorum proprie nominatur, et proprio nomine cognoscitur interpretandum. Unde dicimus, quod auguria sunt numero 12. ad instar 12. signorum cœli, et sunt hæc : Fernova, Fervetus, Confert, Emponentb, Scimasarnova, Scimasarvetus, et bene fiunt in dextro latere. In sinistro vero latere sunt Confernova, Confervetus, Vivian, Barian, Scassarnova, Scassarvetus.
Ibidem :
Unde sciendum est, quod auguriorum quædam significant bonum eventum, ut Confert, et Emponentb : quædam malum eventum, ut Viarum et Harenari : et quædam medium inter utrumque, ut Fert, et Confert.
[] Horum auguriorum species singulatim enucleantur suis locis. Pœnitentiale MS. Thuanum :
Credidisti, quod quidam credere solent : dum enim iter aliquod faciunt, si cornicula ex eorum sinistra in dextram illis cantaverit, inde se sperant prosperum iter habere ; et dum anxii fuerint hospitii, si tunc avis illa, quæ Muriceps vocatur, eo quod capiat mures, et modo Pascata nominata est, viam, per quam vadunt, ante se transvolaverit, illi scilicet augurio, et
forte divinis vel
dæmoni magis se committunt, quam Deo, etc
. Vide Petrum Blesensem Epist. 65. et supra, Superventa, et Avis S. Martini. De veterum per avium volatus divinationibus, egere Nilus Monachus lib. 2. Epist. 151. et alii quos laudant Brissonius lib. de Formul. pag. 134. et Cæsar Bulengerus lib. 3. de Auspiciis cap. 2. Venta alia notione, Vide in Venda 1. 2. et 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venta, perperam pro Veuta, in vet. Stilo Parlamenti cap. 11. et in Edicto Philippi VI. ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 218. Vide Veuta.