VENTILARE, Movere aliquid ad ventum captandum, apud Apicium lib. 1. cap. 7. Eventer, nostris.
Ventilare, Inquietare. Charta Henrici Imp. ann. 1082. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag.
743 :
Nemo vero eorum per placita Ventilare, vel inquietare præsumat.
Legendum forte ventitare.les Bénédictins de St. Maur, 1733-1736.
Ventilare Causam, Eam agitare, de ea disputare, disserere. Judicium ann. 1027. in Append. ad Marcam
Hispan. col. 1042 : Cumque diu hæc causa fuisset Ventilata coram jam dictis
omnibus, etc. Occurrit etiam in Statutis Cadubrii lib. 2. cap. 14. et alibi.
Ventiller, eadem notione, nostri dixerunt. Litteræ Caroli V. Reg. Franc. ann.
1367. tom. 5. Ordinat. pag. 25 : Et toutes leurs causes mues et à mouvoir soient
Ventillées et determinées ou temps avenir et en touz cas, en nostre chambre de
Parlement.Ventilare Cornibus. Liber 1.
Machabæorum cap. 7 :
Et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et
Ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio,
et non est relictus ex eis, nec unus. Erchempertus in Hist. Langob. :
Atque cuneum eorum scindens, gladiis Ventilavit. Infra : Positoque
præsidio pugnatorum in camisia, vicissim eos cornibus Ventilabat. Vide Lud. de
la Cerda in Advers. cap. 80. § 16.Ventilare, Vox recepta in re magica, de qua multa Jac. Gothofr. ad leg. 5. Cod. Th. de
Malefic. et de Mathematic. (9, 16.)
Ventilare. Supplex Libellus
Monachorum Fuldensium Carolo M. oblatus § 15 :
Nec mercimonia aliqua ab aliquibus
ibi Ventiletur.![[]](theme/image.png)


