« »
 
[]« Ventilogium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 274b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENTILOGIUM
VENTILOGIUM, vox ibrida, quasi ratio, vel index venti, ἀνεμογνώμων, pinnula versatilis, quæ in ædium culminibus poni solet, quæ ventum stantem designat. Gloss. Lat. Gall. MS. ex Biblioth. Thuana : Ventilogium, Le coichet, qui est sur le mostier. Gallus perinde versatilis, qui in acumine campanilis Ecclesiarum eminet. Radulphus in Vita S. Richardi Cicestrensis Episcopi num. 60 :
Sicut præeminet Ventilogium toti fabricæ, quod quidem quanto altius erigitur, tanto plus tempestatibus irruentibus etiam fronte opponitur, etc.
Comput. ann. 1425. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 575 :
Cum duobus Ventilogiis, videlicet vanys de Tyn emptis de fabro de Cherlton ponendis super utrumque finem prædicti dormitorii v. sol. ii. den.
Huc pertinent ista Anonymi de Arte architectonica cap. 2. ex Vitruvio lib. 1. cap. 6. de Eratosthene :
Athenis turrem marmoream octogonam instituit, in qua imagines ventorum sculptas contra suos cujusque flatus ordinavit : supraque ipsam turrim metam marmoream posuit, et Tritonem æneum collocavit, et ita est modulatus, ut cum ventus aliquis aspirasset, quodam momento in gyrum ageretur, et supra caput ejus resisteret, et dextra manu virgam tenens, ipsum esse flantem monstraret.
Hanc turrim adhuc exstare aiunt, eadem octogona figura, in cujus singulis angulis inscripta leguntur ventorum nomina, hodieque appellari turrim Andronici Cyrrhestæ. Vide Respons. J. Sponii ad Guilletum pag. 293. Porro similem Tritonem æreum, ventorum indicem, Romæ fuisse ad templum Androgei Cyrenensis idem Scriptor ait. Girouettes nostri dicunt, Itali Girelli, quod gyrando volvantur. Exstat inter opera Petri de Alliaco Episcopi Camerac. et Cardinalis, liber inscriptus,
Ventilogium de Concordantia [] Astronomicæ concordiæ cum Theologia et Historica narratione
.
Sane Ventilogii nomenclatura longe potiori ratione tribui potest tetragonæ illi tabulæ nuper inventæ, quæ ædium fastigiis affigitur, in qua circulus describitur, in sedecim, vel triginta duas lineas divisus, quibus totidem adscripta ventorum nomina ; illum vero, qui tum spirat, seu, ut vulgo loquimur, regnat, ostendit index versatilis, quomodo sunt horologiorum, quem regit pinna perinde versatilis supra ædis culmen.
L. Favre, 1883–1887.
Ventilogium, Coquiet à vent. Gloss. Lat. Gal. Bibl. Insul. E. 36, xve s.