« Verbosus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 277a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VERBOSUS
VERBOSUS. Gloss. Isid. :
Verbosus,
nugator, pessimus. Ugutio :
Garrulus dicitur, qui Verbosus vulgo appellatur accedente lætitia, nec volens tacere, nec valens.S. August. in Psal. 76 :
Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo Verbosi appellantur.
Verbosare. Idem Ugutio, et
Joan. de Janua : Verbosare,
multum loqui. Idem Ugutio :
Garrire, verbosare. Gloss. antiquæ MSS. :
Garrit, jocatur, Verbosatur aut perstrepit. Garrulitas, verbositas.Mirac. S. Fursei n. 21 : Cessa verbosare, Leutsinda. Hincmarus Remensis in Ep. ad Adrian. PP. in Concil. Duziac. I :
Revertentes autem.... ebrii, cœperunt Verbosare inter se, sicut ebrii facere solent, et illorum Verbosatio eousque processit, ut de ipsa sua nepte improperaret Presbytero, etc.Passio SS. Didymi et Theodoræ num. 4 :
Judex dixit : Sustineo te verbosantem, etc.Interpres VII. Synodi act. 6. φληναφεῖν, verbosare vertit. Pirminius in Exerpt. :
Nullus in ipsa Ecclesia, vel ubi lectio divina recitatur, Verbosare præsumat.Occurrit præterea in lib. 6. Capitul. cap. 195. et apud Marten. tom. 9. Ampl. Collect. col. 197.
P. , 1766.
◊ Werbler,
Sermocinari, a Verble, sermo, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 : Werbloier, ibidem, pro Recitare, alta voce dicere.Qui puet donner, moult seit de Werbles......Si bel Werble, si bel chante, etc.
Verbosari. S. Augustinus serm.
215. de Tempore :
In Ecclesia stantes, nolite Verbosari ; sed lectiones divinas patienter audite.Serm. 251 :
In Ecclesia garriunt, ita Verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsæ audiant.Idem lib. 3. contra Julian. n. 46.
Inaniter verbosaris.
Verbositas, πολυλογία, in Gloss. Gr. Lat. Bachiarius de
Recipiendis lapsis ; Ne offendat te nostra Verbositas. Acta S. Tarachi Martyris :
Maximus Præses dixit : Relinque Verbositatem istam, accede, sacrifica.S. Bonifacii Mogunt. Sermo 5. apud Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 197 :
Ibi(in ecclesia)orate et fabulas otiosas et Verbositatem diligenter cavete.
Verbositare, Verba effutire, verbo tenus eloqui. Hieronymus Mon. Camaldul. in Vita S. Romualdi
num. 74 :
Nullius enim meriti est ore divina officia Verbositare, et misera mente per phantasias...... vagando circuire.S. Bonifacii Sermo 15. ibid. col. 218 :
Ad ecclesiam convenite, ibi orantes et non Verbositantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verbosulus, diminut. a Verbosus. S. Bernardus de Consid. lib. 4. tom. 1. col. 439.
edit. 1690 : Verbosulum adolescentem et studentem eloquentiæ, cum sapientiæ sit inanis, non aliud quam justitiæ hostem reputes.