![[]](img/image.png)
VERDEDENE.
Charta ann. 1183. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 371 :
Persolvet predictam pecuniam cum proficuo, aut Verdedene, aut cum servicio illato et cum expensis omnibus.Vocem corruptam esse suspicor : forte scriptum fuit in authentico, Varda den. ut significaretur fenus debitum ob denarios non redditos. Vide Warda.