« 1 veredictum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEREDICTUM1
1. VEREDICTUM, Testimonium 12. juratorum in jurata, aut assisa, in qua vera se
dixisse affirmant : Verdict JC. Anglis. Vera se dicturos. Vide Formulam Juramenti apud Bracton.
lib. 4. Tract. de assis. nov. disseys. cap. 19. § 3 :
Hoc auditis justitiarii, quod Veritatem dicam de assisa ista, etc.Gloss. Gr. Lat. : Ἀληθεύω,
verum dico. Utuntur passim Anglici Scriptores, Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 20. § 2. Thomas Walsinghamus pag. 276. Littleton. sect. 366. Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 19. § 4. Fleta lib. 4. cap. 9. Fortescutus de Laude Legum Angl. cap. 26. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 481. tom. 2. pag. 32. 221. Regiam Majestatem, etc. Vide Jurata 2. Placit. ann. 14. Edward. I. Kanc. rot. 10. in Abbrev. Placit. pag. 279 :
In hoc Veredicto 10. de juratis dicunt unum et 11. dicunt aliud contrarium. Sed judicium redditum in hæc verba. Et quia dicto majoris partis juri standum est, consideratum est, etc.Confer Glanvill. lib. 2. cap. 17.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verdictum, Eadem notione, apud Madox in Formul. Angl. pag. 370 : Sciatis nos reddidisse Willelmo de Homez advocationem capellæ de Elleton, quæ ad eum pertinere dinoscitur secundum Verdictum legalium hominum viciniæ.