« »
 
[]« Veretonus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VERETONUS
VERETONUS, Verettonus, Ital. Veretto, Verettone, Gall. Vireton, diminut. a Veru, Sagitta, Jaculum. Vide in hac voce. Chronicon Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 308 :
Uno Veretono in fronte exstitit vulneratus, et taliter quod ab equo subito cecidit interfectus.
Joh. Stella in Annal. Genuens. tom. 17. col. 1282 :
Jaculis Veretonorum a longe bellantes, etc.
Chron. Tarvis. tom. 19. col. 768 :
Vita donatus est beneficio unius piroli argentei deaurati, in quem Veretonus unus balista emissus repercussit, ita ut intra viscera nequivit adire.
Jac. de Layto Annal. Estens. tom. 18. col. 1022 :
Dum ferociter et impavide inter missilia balistarum laboraret ictu unius Verettoni saucius et trajectus fuit in brachio dextero,... et penetravit missile inter utrumque os brachium totum.
P. Carpentier, 1766.
Teli genus, illud præcipue, quod per balistam emittebatur : a Veru dictum videtur : non enim placet etymon a P. Daniele propositum lib. 6. cap. 4. de milit. Franc. Vareton, in Charta ann. 1337. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Croix fol. 187. v° :
Et doit livrer et mettre en chascune galée vjm. Varetons, iije. lances, vc. dars, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Veretto, Eodem intellectu, in Chron. Estensi apud eumdem Murator. tom. 11. col. 270 :
Qui Gabriel eo die captus fuit et interfectus uno Verettone a gentibus præfati domini Marchionis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verrettonus, Eadem notione. Joh. Cermenas in Hist. Mediol. tom. 9. ejusdem Muratorii col. 1290 :
Verum Januensis[] subito Verrettonus volat oculos transiens caput ejus, quo vulnere cum securi de muro rejectus est.
Andr. Billii Hist. tom. 19. col. 29 :
Rejecta ob oculos galeæ specula, mox sagittæ (quam vulgo Verretonum nominamus) verreculo per eum locum ictus cecidit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viratonus, Eodem intellectu, Nostris etiam Viraton, in Chron. Petri IV. Reg. Aragon. lib. 6. cap. 4. Charta ann. 1377. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Dedit....... balistas, Viratonos, pavesia, etc.
Miracula MSS. Urbani V. PP. ex eodem Tabular. :
Luserat cum nonnullis aliis ad balistam, unus cum Viratono seu Viram (leg. Virou, ut efferunt Occitani) percussit ipsum in coxia, quod transivit ultra ambabus partibus.
Ibidem :
Fuit percussus de quodam Viratono in facie super oculum, ita quod totum ferrum erat in capite longitudinis quasi medii pedis.
Mirac. B. Ludovici Alamandi Arelat. Archiep. apud Stephanot. tom. 10. Fragm. Histor. MSS. pag. 301 :
Simili jactu magni Viratoni super faveriam dictæ cassidis percussus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viretonus, Pari significatu, in Charta ann. 1345. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 501. col. 1. :
xx. caissiæ Viretonorum, in quarum qualibet ad minus sint D. Viretoni. Vireton garni de ses fers,
in Charta ann. 1461. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 1263.