![[]](img/image.png)
VERGANTINUS, Naviculæ species, vulgo Brigantin, Ital. Brigantino. Vide
Brigentinus. Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 376 :
Sanctissimus pater cum sua insigni et præclara familia triremes ascendit ; quæIbidem pag. 387 :licet numero octo cum scapha vulgo Vergantin appellata, principem ecclesiæ festive receperunt.
Utcunque tamen fuerit cum Vergantinus et alia navigia puppim illam oppressam circumstarent, etc.Rursum pag. 397 :
Et cum tota jam classis juxta oppidum esset aggregata, magnificentissimi Cardinales in uno monoremo Vergantino, ut ita dixerim, ad maximi antistitis pedum oscula delati sunt.