![[]](img/image.png)
VERIFICARE, Gall. Verifier, Probare. Charta ann. 1343. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 481.
col. 2 :
Et eos jurare fecerit tenere et inviolabiliter observare ipsas donationes, infeudationes, et conventiones, atque Verificaverit prædicta omnia.Charta ann. 1495. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Impedimentis nostris circa obtentum rescriptorum Apostolicorum per eosdem Religiosos Verificatis.Occurrit etiam in Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 459.