« »
 
[]« 2 veritas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 282a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VERITAS2
2. VERITAS, Jus, privilegium : præcipue dicitur de Bonis propriis. Sententia arbitralis inter Aquens. Archiepisc. Capitulumque et Monachos S. Cæsarii ann. 1221. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Stipulantis servare Veritatem diocesis in tota causa.
Concilium Coyacense Hispanicum ann. 1050. can. 9 :
Præcipimus, ut triennium non includat Ecclesiasticas Veritates : sed unaquæque Ecclesia, sicut Canones præcipiunt, et sicut Lex Gothica mandat, omni tempore suas Veritates recuperet et possideat.
Can. 13 :
Mandamus, ut omnes majores et minores Veritatem et justitiam Regis non contemnant ; sed sicut in diebus Adelfonsi Regis fideles et recti persistant, et talem Veritatem faciant Regi, qualem illis fecerunt in diebus suis, Castellani autem in Castello talem Veritatem faciant Regi, qualem fecerunt Sancio Duci, Rex vero talem Veritatem faciat eis, qualem fecit præfatus Comes Sancius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Veritates, non agnoscit prisca Latinitas ; occurrit tamen apud Tertull. de Resurrect. carnis cap. 20. et Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 184.