« »
 
[]« 1 versare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 286c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VERSARE1
1. VERSARE, Gall. Verser, Evertere. Vita S. Bonæ tom. 7. Maii pag. 163 :
Quædam devota femina urceolum olei..... ante ejus altare portavit : quem cum clericus.... inconsiderate pedibus impulisset, pluribus videntibus est urceolus ipse Versatus ad terram.
P. Carpentier, 1766.
Subvertere de quadriga dicitur, in Inquisit. ann. 1257. ex Reg. Olim parlam. Paris. fol. 93 :
Dominus rex præcepit quod...... quædam mala consuetudo, quæ est in quibusdam partibus Viromandiæ amoveatur, qua quis quadrigam suam, quando versatur, non audet levare, nisi de assensu domini, cujus est fundus ipsius terræ ; et si aliter levet, solvet sexaginta solidos ipsi domino.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Versata Ligna, Quæ ventorum vi eversa sunt. Charta ann. 1308. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 146 :
Donamus...... liberum usagium ad omnia ligna, videlicet arescentia seu sicca,.... Versata et voluta, etc.