« »
 
[]« Vesona » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 290a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESONA
VESONA, Suessio, Soissons, dicitur Paschasio Radberto in Inscriptione libri de Partu B. M. V. quem
venerabili matronæ Christi, una cum Christi virginibus Vesona monastice degentibus
nuncupavit. Quod vocabulum non errore amanuensis scriptum esse probat Mabillonius sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 131. cum ex Codicibus MSS. tum ex tribus locis Expositionis psalmi 44. ejusdem Radberti in quibus reperitur ; maxime vero quod Ptolemæus Vesones et Strabo Vesiones appellant Suessionenses. Consule Mabillonium loco laudato.