« »
 
[]« Vesperæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 290b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESPERAE
VESPERÆ, Una ex horis Ecclesiasticis, quæ sub vesperam dicitur, quam eamdem esse cum Lucernario volunt viri docti. Ugutio :
Hæ vesperæ, significat id temporis, in quo pulsatur illud officium : hi vesperi, ipsum officium. Vesperi siquidem cantantur ; sed vespere pulsantur. Quidam tamen non distingunt inter vesperas et vesperos, quantum ad officium.
Cæremon. MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Alia erunt de omnibus sanctis usque ad Vesperos.
Infra :
Et post Vesperos fit commemoratio de octava S. Martini.
S. Hilarius Massiliensis in Vita S. Honorati Arelat. :
Hac igitur adhortatione completa, jubet congregationem mœstam sacrificium Vespertinæ laudationis offerre, et cibum consuetudinaria refectione perficere.
De Vesperis, seu officio Ecclesiastico ita appellato, vide Durandum lib. 5. cap. 9. ex recentioribus vero Garsiam Loaysam in Notis ad Concil. Tolet. I. can. 9. et in Emeritense can. 2. Marcellum Francolinum de Horis Canonic. cap. 12. 17. Gazæum ad Cassian. lib. 3. cap. 3. Hugonem Menardum ad Concordiam Regul. ad cap. 24. § 2. Haëftenum lib. 7. Disqu. Monastic. tr. 7. disq. 4. etc. Card. Bona de Psalmodia cap. 10. etc.
P. Carpentier, 1766.
Consuet. Norman. part. 2. cap. 31. ex Cod. reg. 4671 :
Alia autem est (visionum assignatio) ad Nonam, et in hac expectandum est usque ad Vesperas, i. usque ad medium temporis inter Nonam et solis occasum. Alia autem est ad Vesperas, et in hac expectandum est usque ad occasum solis.
Guill. Ventura in Chron. Ast. cap. 11. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 164 :
Cum ministri et milites dicti (Caroli) regis inhoneste et insolenter viverent, tractatu Johannis de Procida, qui per tres menses duravit, die Lunæ inter festum Resurrectionis Domini ad horam Vesperarum, cum pulsarentur campanæ, Galli omnes, qui in Sicilia erant, trucidati sunt, tam mares quam feminæ, pueri et senes ; quin etiam et mulieribus prægnantibus ventres aperti sunt et occisi infantes : idque fuit anno Domini 1282. Inde advenit proverbium, Vesperi Siciliani.
Rem narrat scriptor coævus, cujus proinde magni facienda auctoritas.
P. Carpentier, 1766.
Vespere Basso, Sub Vesperam, Gall. Sur le soir. Charta ann. 1391 :
Guillelmus de S. Egidio et Guillelmus [] Fabriani ambassiatores electi a Consilio generali ad eundum Aquis ad dominam nostram reginam, cum applicuissent die Sabbati 22. mensis Julii basso Vespere, etc. Vespre,
eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 151 :
Robert et Donas s'estant trouvez à un Vespre, ils s'entrebattirent.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Vesprée et Avesprement nuncupatur, Serotinus conventus, ubi vel lanificio aliive operi vacabant aut indulgebant genio, vulgo Veillée. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 112. ch. 238 :
Icellui Jehan estoit à une Vesprée en la maison Adam Tercot en la ville de Beaubec.
Aliæ ann. 1380. in Reg. 118. ch. 9 :
Advint que ycellui Alart d'Auxeville et un autre en sa compaignie trouverent ledit Caillot à un Avesprement en la ville de Rouen, et le battirent de couteaux.
Guignevilla in Peregr. hum. gen. MS :
Mais avant que plus vous en die,
Afin que il ne vous anuie,
Je vous donrai une Vesprée,
Et chi ferai une pausée.
Vespertinales, Horæ scilicet. Concilium Aquisgran. II. cap. 2. can. 9 :
Vespertinales quoque in vigilia Paschæ melius celebrandæ sunt propter lætitiam Resurrectionis Domini, quam dimittendæ.
Vespertinalis Synaxis, in Ordine Romano, apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 109.