« Vespilio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESPILIO
VESPILIO, Grassator nocturnus, in Mirac. S. Cuneræ tom. 2. Jun. pag. 564 :
Fuit captivatus a raptoribus, maleficis, Vespilionibus et captivus ab eisdem ductus in quamdam silvam.Pro militum specie occurrit in Chron. Astensi apud Murator. tom. 11. col. 264 :
Quidam Regis Vespiliones, sive soldati, de Ast exeuntes iverunt ad Sassellum, et villam intrantes bonis omnibus spoliaverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vispilio, Eadem notione, apud Rigordum tom. 5. Duchesn. pag. 51 : Romipetas faciebatIbidem pag. 56 :(Otto Imperator)a suis Vispilionibus, quos in castris posuerat, spoliari.
Transibant Vispiliones per Ligerim fluvium.Unde pro Vispillorum legendum censeo Vispilionum in Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 178 :
Eodem annoVocis origo aperitur infra in Vispilio suo ordine.(1389.)missus est cum armata manu dom. Mowbray comes Nottingham mariscallus, ut Scotorum irruptionibus se opponeret. Sed quia non erat par tantis exercitibus nihil egit, quippe qui non ultra 500. lanceas secum duxit contra tot milia Vispillorum.