« Vetula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 297c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VETULA
VETULA. S. Audoënus lib. 2. Vitæ
S. Eligii cap. 15 :
Nullus in Kl. Januarii nefanda et ridiculosa, Vetulas, aut cervulos, aut jotticos faciat.Pœnitentialis Theodori apud Spelmannum tom. 1. Concilior. Angliæ tit. 33 :
De idololatria et sacrilegio, et, qui Angelos colunt, et maleficos, ariolos, veneficos, et sortilegos, divinos, et vota reddentes, nisi ad Ecclesiam Dei : et in Calendas Januarias, in cervulo et Vitula vadit, et Mathematicos, et emissores tempestatum.Pirminius in Excerptis ex libris Canonic. :
Cervulas et Vehiculas in quadragesima, vel aliud tempus nolite ambulare.leg. vetulas, aut veticulas. Adde Cumeanum Abbat. de mensura pœnitent. cap. 7. et alios locos, laudatos in v. Cervula, in quibus Vetula, prisco more, pro Vitula, i. juvenca, scriptum contendit Sirmondus : cujus sententiæ accedit etiam Hugo Menardus : quod nescio an verum omnino, cum etiamnum apud nos pueri in bacchanalibus larvatos consequantur inclamantes, il a fait la vieille, id est ; vetulam egit, seu larvatus vetulæ in morem processit. Testantur præterea Maximus Taurinensis, et Faustinus Episcopus, in sermonibus dictis in Kalendis Januarii, hoc die paganos habitus muliebres assumsisse, et feminarum specie se deformasse : quod vetat Canon. 62. Synodi Trullanæ, ubi agit de Kalendis et aliis paganorum festis, quæ Christianis interdicuntur :
Ὁρίζοντες μηδένα ἄνδρα γυναιϰείαν στολὴν ἐνδύσασθαι.Abulfeda in Epochis a Joanne Gravio editis pagin. 102. ait, apud Græcos, sextum et vicesimum Shabat, (mensis Februarii) esse principium dierum vetulæ, eosque esse septem. Theodor. Liber Pœnitent. edit. Thorp. cap. 27. § 19 :
Si quis in kalendas Januarii in cervulo aut vetula vadit, id est in ferarum habitu se communicant, et vestiuntur pellibus pecudum, et assumunt capita bestiarum ; qui vero taliter in ferinas species se transformant, 3. annos pœniteant.Inscriptio capitis.......
et in kalendas Januarii in cervulo et in vitula vadit. Confer locum Faustini laudatum in Cervula. Pro Sirmondi sententia stat etiam Baluz. ad Regin. lib. 1. cap. 213.