« Vexillationes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 299a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEXILLATIONES
VEXILLATIONES, de equitibus proprie dicebantur ut legiones de peditibus, quia per turmas
et vexilla divisi equites, quomodo nostri etiamnum dicunt une Cornette de
Cavalerie, pro turma equitum. Vegetius lib. 2. cap. 1 :
Equitum alæ dicuntur, quæ nunc Vexillationes vocantur, ab eo, quod velis, hoc est, flammulis utuntur.Adde Cedrenum pag. 169. Ejusmodi autem Vexillationum passim mentio in Notitia Imperii, et in Cod. Th. leg. un. de Bonis milit. (5, 4.) leg. 22. 23. Cod. de Erogat. militaris annonæ (7, 4.) De Vexillationibus et Vexillariis præ cæteris consulendus Schelius ad Hyginum de castrametatione.