« »
 
[]« Vezenda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEZENDA
VEZENDA. Statuta Massil. lib. 4. cap. 17. § 2 :
Tertia pars ipsorum marinariorum ad minus stet et jaceat qualibet nocte in eadem nave extra buccam portus Massiliæ, et medietas apud insulas Massiliæ, ita tamen quod domini vel ductores illarum navium teneantur providere illis marinariis in cibo et potu quamdiu jacuerint, et moram fecerint pro sua Vezenda in illis navibus, tam extra buccam portus quam ad insulas Massiliæ.
Et § 3 :
Scriptores dictarum navium speciali sacramento teneantur accusare et manifestare ...... illos marinarios...... qui Vezendam sibi injunctam non fecerint, ut superius est expressum.
Ubi de iis sermo est qui per noctem in nave excubare debent : unde Vezenda idem sonat fortassis quod Excubiæ, statio. Forte Vices quæ per orbem eunt, ordine ita servato ut partes suas suscipiat alius post alium.