« »
 
[]« 1 viatores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 308a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIATORES1
1. VIATORES, Fratres conversi in monasteriis, ita dicti, quod pro negotiis monasteriorum a præfectis missi crebrius viæ se committerent. Cæsarius lib. Mirac. cap. 87 :
Homo quidam religiosus de ordine Viatorum, cum apud quandam matronam hospitaretur, conquestus est illi, etc.
Idem lib. 6. cap. 20 :
Tales sunt multi ex his Barbatis, qui in habitu et tonsura religionis terras circumeunt, et plurimos decipiunt..... Et licet quidam ex hujusmodi Viatoribus, viri sint sancti et sine felle, propter malos tamen despiciuntur.
Vide lib. 8. cap. 96. lib. 10. cap. 36.