« »
 
[]« Viccingi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 313a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICCINGI
VICCINGI, appellati Dani Rerum Anglicarum Scriptoribus, ait Cambdenus, quod piraticam exercerent : Biccingar enim Saxonica lingua, teste Alfrido, piratam denotat. Viccingos autem vocat, quos Dani hodie Bitinger. Vide Olaum Wormium ad Monumentum Tirstadense. Vide infra Withingi.