« Vicedefensor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 314c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICEDEFENSOR
VICEDEFENSOR, Qui ab Ecclesiarum defensore prædiorum tutelas in se recipiebat. Charta Friderici
Ducis Austriæ ann. 1243. apud eumd. Ludewig. tom. 4. pag. 226 :
Sed quia ecclesiæ utilitas exigit, ut propter occupationum nostrarum frequentias, alicui vices nostras in defensione ecclesiæ committamus..... Quia vero prætextu talium commissionum hujusmodi Vicedefensores frequenter aviditate temeraria in jura se solent ingerere advocatorum, firmiter interponimus observantiam, ut, si quando a tali Vicedefensore Præpositus se senserit gravari, liceat ei ipsum coram nobis nostrisque successoribus recusare et alium sibi magis idoneum postulare.Vide in Advocati.