« Vicinare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 319c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICINARE
VICINARE, Vicinari, Vicinum esse, appropinquare, Gall. Avoisiner. Anonymus
de gestis Manfredi et Conradi Reg. apud Murator. tom. 8. col. 585 :
Sed antequam civitatis mœnibus ejus se Vicinaret exercitus, etc.Nic. de Jamsilla de gestis Friderici II. Imper. ibid. col. 541 :
Superiores Apuliæ partes, quæ magis parti adversæ Vicinabantur repetere decrevit.Vita S. Eugenii tom. 3. Jul. pag. 506 :
Fuit iste in quadam civitate proxima eremo, quæ Tripolitanæ provinciæ Vicinatur.Occurrit præterea apud Sidon. lib. 2. Epist. 11. lib. 6. Epist. 9. lib. 7. Epist. 2. Cæl. Aurel. lib. 2. Acut. cap. 6. 27. in Conc. Hisp. tom. 3. pag. 554. S. Bernardum tom. 1. col. 379. in Bullario Carmelit. part. 1. pag. 94. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinare, Vicini boni more agere. Gemma apud Vossium lib. 4. de Vitiis serm. cap. 29.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1389. apud
Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 2. pag. 473 : Et ut dicta communia inter se pacifice et quiete vivant, et inter se fraterno more ad invicem Vicinent, etc.