« »
 
[]« Vicinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 319c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICINUS
VICINUS. Frontinus :
Cultorum agrorum [] silvæ absunt in montibus, ultra quartum aut quintum forte Vicinum.
Alibi :
Ager, qui a fundo suo tertio vel quarto Vicino situs est.
Nempe agro. Charta Conradi Imper. ann. 1033. pro Monaster. S. Apri Tullensis :
Silini curtem cum ecclesia, et Grimaldi Vicinum cum appendiciis suis, etc.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinitus, Circum, quaquaversum, in Cod. Theod. leg. 4. tit. de Oper. publ. (15, 1.) :
Omnes intra centum pedes Vicinitus, quantum ad horrea pertinet, arceantur.
Ubi nonnulli minus recte, ni fallor, emendant Vicinitates.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinus, Affinis, ἀγχιτέρμων, in Gloss. Lat. Gr. Reg.
Vicinus, Loci incola, civis, Italis et Hispanis Vicino et Vezino. Lex Salica tit. 47. § 4 :
Si autem quis migraverit in villam alienam, et ei aliquid infra duodecim menses secundum legem contestatum non fuerit, securus ibidem consistat sicut et alii Vicini.
Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 451 :
Die Mercurii in aurora egressi concessimus Viterbiam civitatem, quam, ut reor, mille Vicini colunt.
Occurrit ibid. pag. 462. Observantiæ Regni Aragon. lib. 2. tit. de Foro competenti § 10 :
Si agatur contra aliquem Militem, qui sit Vicinus civitatis vel alterius loci, etc.
Passim in Foris Aragon. Vicinos etiam pro Burgensibus usurpat Charta Anselmi Archiep. Mediolanensis ann. 1099. apud Puccinellum in Zodiaco Mediolanensi in Vita S. Simpliciani pag. 71. ut et ipsa Statuta Mediol. non uno loco. Voisins de la ville, in aliquot Consuetudinibus Galliæ municipalibus, Baionensi tit. 5. art. 43. 44. 45. tit. 22. art. 2. tit. 26. art. 12. et tit. 30. et S. Severi locali tit. 9. ubi Vicini dicuntur fieri tribus modis : Primo quidem cum quis filius vel filia ex urbe ortum ducit : Rursum cum extraneus vel extranea in ipsamet urbe nuptias contrahit, et in ea domicilium figit : Tertio denique cum extraneus vel extranea ad jus civitatis admittitur ab Urbis Majore, certa persoluta pecuniæ quantitate, etc. In Consuetudine vero eadem S. Severi ibid. fœmina extranea nupta vicino sequitur conditionem mariti : sed si eo extincto alteri vicino rursum nubat, amplius non est vicina. Ita si homo non vicinus, in conjugem vicinam accipiat, neque is nec liberi vicinagii jure gaudent. Sic varia interdum ac diversa fuit ejusce in oppidis juris ratio. Vide præterea Capitulare Saxonum ann. 797. cap. 3. et Præceptum 1. Lud. Pii pro Hispanis cap. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinantes, Incolæ. Capitul. 5. Caroli M. ann. 806. cap. 7 :
In aliquibus locis ipsi Vicinantes multa mala patiuntur.
Hinc
Vicinitas, Jus civitatis, Burgesia, dicitur in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 26 :
Vidua omnem Vicinitatem faciat, excepto exercitu, i.
civium onera omnia subeat. Charta Adelfonsi Regis Hispaniæ æræ 1164. apud Antonium de Yepez tom. 4. pag. 458 :
Undecunque venerint illi homines, qui ibi populati fuerint, sint in potestate et subjectione Abbatis sancti Dominici et Prioris S. Martini, et nulli alio domino serviant, neque ab aliquo hominum opprimantur, nec faciant Vicinitatem in alio loco ; sed permaneant in servitio et libertate vestra, secundum consuetudinem prædictorum in perpetuum.
Vide Michaelem Molinum in Repertorio pag. 332.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinitas, Burgesiæ concessio, in vicinum seu civem admissio. Correct. Statut. Cadubrii cap. 70 :
Volumus et [] jubemus quod aliqua regula et commune Cadubrii non audeat... aliquem forensem in vicinum seu regulerium acceptare, nisi prius apparuerit dictum talem sic requirentem in vicinum assumi, per consilium fuisse admissum,... et quod omnis Vicinitas quæ ab aliqua regula Cadubrii facta fuisset contra ordinem præsentis Statuti, ipso jure sit nulla.
Vicinantia, Burgesia, Italis Vicinanza. Statuta Mutin. rubr. 23. fol. 4 :
Si quæ universitas, Vicinantia, aut singularis persona, aut locus religiosus, etc.
Occurrit præterea in Hist. Cortusiorum lib. 1. cap. 18. et alibi.
P. Carpentier, 1766.
Vicinorum seu incolarum congregatio, societas. Charta ann. 1167. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 39 :
Absolvimus homines de Lemonte et de Civenna, ut non teneantur esse de Vicinantia hominum de Bellasio.
Vide in Vicinus.
Vicinagium. Charta Communiæ Peronensis ann. 1207. de Milite, qui debitum Burgensi non solvit :
Major debet super hoc militem convenire, ut Burgensi debitum reddat, aut communionem villæ, creditionem et Vicinagium interdicat, etc.
Infra :
Si miles hominem feodatum in Communiam habuerit, ipse homo in hospitio suo eum recipere poterit ; sed nec creditionem, nec Vicinagium ei faciet.
Eadem habet Charta Communiæ Tornacensis art. 17. quæ quidem nescio an his locis capienda sint de libertate, privilegio, vel jure civitatis, quo invicem gaudent Communiæ alicujus jurati seu cives, ut supra Vicinitas : sed et de iis officiis quæ sibi invicem exhibent vicini hæc possunt intelligi ; quod vidit Vir eruditus Secousse in nota ad hunc locum tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 161. ubi monet eo spectare art. 5. ejusdem Chartæ :
Si quis extraneus qui de Communia non fuerit, cum homine de Communia mesleiam fecerit infra banleugam, Vicini sui de Communia, illum juvare debent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinantia, Urbis seu burgi regio. Statuta Vercell. lib. 1. fol. 15. v° :
Statutum est quod Potestas teneatur infra duos menses ab introitu sui regiminis compellere consules cujuslibet Vicinantiæ facere aptare vias in sua vicinia de terra glarea et calcestro, ita quod quilibet vicinus in facie domus in qua habitaverit aptare teneatur eo modo quod possit per vias commode commeare et itinerare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinea, Eodem significatu, ut videtur. Charta Cremonensis MS. ann. 1244 :
Voce præconia convocatis credenderiis, consulibus Vicinearum et paraticorum, et convocatis judicibus, etc.
Vicinetum, Visnetum, Vicinitas, Anglis Practicis, est Jus, forma, vel modus dirimendi controversias civiles vel criminales, in rebus dubiis neque omnino certis, per assisam vicinorum de villis, vel civium, aut Burgensium, iis scilicet advocatis, ex quorum veredictis seu depositionibus judex pronunciat : cujusmodi fere sunt, quos Tesmoins voisinaux, vocant Consuetudines Turonensis art. 159. et Lodunensis cap. 15. art. 4. Vox ducta ex Normannico vesiné, vel voisiné : Visnet, in vet. Consuet. Norman. cap. 33. nos Voisinage dicimus viciniam. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 11. § 11 :
Si vero contradicatur status libertatis eorumdem productorum, vel de eorum statu dubitetur, ad Vicinetum erit de patria recurrendum : ita quod per Vicineti veredictum sciatur, utrum illi liberi homines sint, an non : et secundum hæc judicabitur.
Cap. 43 :
Si vero dubium [] fuerit de hæredis ætate, procul dubio domini ipsius tam hæredem, quam hæreditatem in custodia habebunt, donec ætas rationabiliter probetur per legales homines de Vicineto, et per eorum juramenta. Assisa de Vicineto,
ibidem lib. 1. cap. 1. § 8. Adde lib. 2. cap. 74. § 7. Glanvill. lib. 2. cap. 3. § 6. cap. 6. § 4. lib. 5. cap. 4. lib. 7. cap. 9. § 7.
Proportatio patriæ vel Vicineti, i.
declaratio, in Quoniam attachiamenta cap. 68. Postulare vicinetum, cap. 73.
Per fidele Vicinetum transire,
in Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 2. § 2.
Legales homines de Visneto seu de villa,
apud Gervasium Dorobernensem pag. 1387. et Will. Thorn. ann. 1269. Charta ann. 1314. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 367 :
Per sacramentum proborum et legalium hominum de Vicineto de Chesterton.
Vicinitas, Eadem notione, in Quoniam attachiam. cap. 82. Neque aliud videtur
Vicinaticum, in Usaticis Regni Majoric. MSS. :
Ponat partem suam in omni communi vicinali seu Vicinatico civitatis Majoric.
Est enim vicinaticum, juratorum seu vicinorum civitatis conventus, Communia ipsa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinentium, Eodem intellectu, in Statutis Vercell. lib. 1. fol. 21. v° :
Et facta extimatione si fuerit probatum damnum, fiat talea secundum solidum et libram Vicinentiis et nobilibus et castellanis extimatis in ipsis Vicinentiis usque ad quantitatem extimi.
Vicinium, Vicinitas. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36 :
Aut si in illo Vicinio habitare voluerint, etc.
Ordericus Vital. lib. 8. pag. 707 :
In tantum crevit ejus insania, ut pene omnes Ecclesiasticæ possessiones in Vicinio ejus depopularentur insolentia.
Statuta Collegii de Dainvilla ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 511. col. 1 :
Expellatur ab eadem domo nostra, sine scandalo et rumore in Vicinio, sicut melius poterit fieri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinatus, Eadem notione. Diarium belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 165 :
Multitudinem non modicam... de Vicinatu congregavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicinitudo, Pari significatu. Litteræ Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1307. apud Rymer. tom. 2. pag. 1044 :
Volunt sub Vicinitudinis optentu mutuo se juvare.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Voisinage, alias, Voisiné et Voisineté. Lit. remiss. ann. 1369. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 332 :
Comme icellui Guyot, pour affinité de Voisiné, eust traite son espée avec lesdiz freres contre ledit barbier.
Aliæ ann. 1408. in Reg. 163. ch. 288 :
Comme Denis de Montran, qui estoit voisin du suppliant, l'eust prié qu'il voulsist aler avecques lui à Evreux,..... il pour raison dudit Voisiné, etc.
Occurrit rursus in aliis ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 11. Lit. ann. 1415. in Reg. 168. ch. 315 :
Le suppliant pour l'amour de Voisinité presta un escu à icellui Rabare. Visnage
etiam dixerunt, pro Voisinage. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 135. ch. 166 :
Lequel exposant dist audit Biguet que volentiers, par bonne amour et Visnage, il buroit avecq li. Vesineté,
eadem notione, in Bestiar. MS. :
De trestout le pais entour,
Dont ist une tant bonne odour
De sa bouce, pour vérité,
Qu'en toute la Vesineté, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vicinium Secreti dicitur de re propemodum secreta et cum paucis tantum amicis communicata. Epist. Constant. [] presbyt. ad S. Censur. tom. 7. Jul. pag. 201. col. 1 :
Cum obedientia mea ad beatitudinis vestræ notitiam pervenisset, ut iterato in temeritatem prorumperem, præcepistis ; jubendo ut paginula, quæ adhuc intra secreti Vicinia tenebatur, longius, me auctore, procederet.
P. Carpentier, 1766.
Vicinatus, Civitatis vel burgi districtus et jurisdictio. Charta Phil. VI. ann. 1340. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 190 :
Concedimus quod castra de Retro singula et de Coisseto, cum eorum pertinentiis, in et de bailliviagio et Vicinatu immediatis dictæ civitatis Condomii remaneant.
P. Carpentier, 1766.
Vicinia, Vicus, civitas. Mirac. S. Rolandi tom. 5. Sept. pag. 121. col. 1 :
Primo domina Francischina, Viciniæ S. Mariæ de Gonçaga, etc. Visné,
eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1482. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 814 :
Auquel bergier le suppliant avoit baillé icelle beste pour garder avec celle du Visné, où il estoit demourant.
Vide in Vicinus.
P. Carpentier, 1766.
Vicinitas, Commodum quod ex vicinia percipi potest. Charta ann. 1168. in Chartul. Clarifont. ch. 31 :
Insuper etiam laudaverunt omnes terræ suæ aisentias, Vicinitatem et pasturas et nemora sua, tam ad comburendum, quam ad sepes faciendum.
Vide in Vicinus.