« »
 
[]« Villani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 331a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VILLANI
VILLANI dicti sunt a villa, eo quod in villis commorentur, qui et Rustici, a ruribus, quæ excolunt et Pagenses, etc. apud Vitalem Episcopum Oscensem. Constitut. Neapolit. lib. 2. tit. 32 :
Villanus, qui in villis et casis habitat, etc.
Brito in Synonymis :
Rusticus, agricola, rudus, et Villanus, agrestis,
Runco, ruricula, rurestris, villicus assint.
Ebrardus Betuniensis in Græcismo :
Quando mulcetur Villanus, pejor habetur,
  Pungas Villanum, polluet ille manum :
Ungentem pungit, pungentem rusticus ungit.
Notum apud nos proverbium. Dialog. creatur. dial. 51. ubi de fabula agni et lupi :
Tunc clamavit lupus : An loqueris, furcifer, id est Villane ? ac irruit in eum et devoravit.
Capitul. Karlomanni tit. 2. cap. 14 :
Volumus, ut Presbyteri et Ministri Comitis Villanis præcipiant, ne collectam faciant, quam Geldam vocant, contra illos, qui aliquid rapuerunt.
Sententia Navarri Episc. Conseran. ann. 1208. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 93 :
Possessiones etiam rusticorum et Villanorum S. Severi emptionis titulo et pignoris sibi vendicant violenter.
Adde Litteras Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1186. tom. 4. Ordinat. pag. 75. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 645. et Chron. Modoet. ibid. col. 1134. []
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Vilan, Prov. paganus, rusticus agellarius. Vilania, Prov. rusticitas, rusticatio.
Villani proprie apud Scriptores ævi inferioris dicuntur, qui villæ seu glebæ adscripti sunt, et vilis ac servilis habentur conditionis, et ut servi in commercio erant, et cum villis ac prædiis venibant. Charta Willelmi II. Regis Angliæ apud Ordericum Vital. lib. 6. pag. 602 :
Dedit et 16. rusticos ad ipsas decimas custodiendas, atque 9. Ecclesias. Dedit enim 3. Villanos, etc.
Ubi Rustici et Villani iidem sunt. Eodem lib. :
Ipse quoque terram et Villanos, et omnes consuetudines de ipsis Villanis in vico Silvatico concessit.
Charta ann. 1233. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 212 :
Concessi... sex virgatas terræ de villenagio cum Villanis et eorum sectis et servitiis.
Eadem occurrunt infra pag. 216. 272. 288. et 310. Charta Alfonsi Regis Castellæ æræ 1240. apud Marcam in Hist. Beneharn. cap. 14. n. 6 :
Dono igitur vobis quindecim Villanos, quos habeo in Angonne et in Sa, cum omnibus juribus, quibus mihi tenebantur jure hæreditario, ut in perpetuum habendos, et irrevocabiliter possidendos.
Britton. in Legib. Angl. pag. 78 :
Nul ne poit estre vilein, fors que de auncienne nativité, ou par reconnoissance, ne nul ne peut estre plus vilein de autre. Car un que est serfe, il est ausi serfe comme nul autre ; car sount touts de autele condition.
Vilain, in Consuetud. Marchensi art. 153. Le Roman de Vacces ou de Rou MS. :
Et porce qu'il tollut as Villains lor labor,
Les semences et les biens, et tout lor autre ator, etc.
Occurrit passim vox Villani ea notione in Chartis Normanno-Siculis apud Rocchum Pirrum. Hunc vide tom. 2. pag. 387. 388. etc. et Fulconem Benev. pag. 341. etc.
P. Carpentier, 1766.
Horum occisio apud Hannones triginta Turonensibus redimebatur. Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 581. v° :
Vous sçavez que la coustume de Haynaut est, que qui tue un Villain, puisque il est chevalier ou filz de chevalier dessouz xxvj. ans, il est quictes pour xxvij. blancs, ce sont xxx. Tournois. Et avecques ce, se nobles ou non, forfait le corps en Haynaut, il ne pert ne héritage, ne chastel, et à ses noblesces.
Longe humanius habentur a Wenceslao imperatore in Edicto ann. 1398. ex Tabul. eccl. Camerac. :
Comme .... aucun soy disant nobles..... ayent use de envayr bonnes gens paisibles des dictes cité et conté (de Cambresis), iceulx ochir, navrer et de leurs bien persécuter et dépouiller, disant qu'il leur loist contre tels, que il appellent, de leur volenté téméraire, Villains : Nous deffendons à tous et singuliers, de quelconque estat ou condition qu'il soient, fermement et estroitement que il ne procedent contre aucuns des dictes cité et conté, en offendant en corps ou en biens, sans deffiances précédentes, lesquelles deffiances ils doivent notefier competamment, et en icelles deffiances mettre cause raisonnable ad ce mouvans : car quiconques fera le contraire ou mandera estre fait, nous le déclarerons encourre paine capital et confiscation de tous biens.
Differunt tamen Villani a servis. Petrus de Fontanio in Consilio a nobis edito cap. 21 :
Et sache bien, ke selonc Diex ke tu n'as mie pleniere poesté seur ton vilain. Dont se tu prens du sien fors les droites redevances ki te doit, tu les prens contre Dieu et seur le peril de t'ame [] et come robierres. Et ce kon dit, toutes les coses ke vilains a, sont son Seigneur, c'est voirs à garder. Car s'il estoient son Seigneur propre, il n'avoit nule difference entre serf et vilain, mais par notre usage n'a entre toi et ton vilain Juge fors Dieu, tant com il est tes coukans et tes levans, s'il n'a autre loi vers toi fors le commune.
Adde Brittonum de Legib. Angl. cap. 31. initio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villani iis opponuntur qui tenent per feudum, in Charta tom. 1. Hist. Dalph. pag. 94. col. 2 :
Omnes autem homines Villani de toto Oysentio, præter quosdam,..... sunt taillabiles dom. Comiti ...... Item omnes tenentes in Oysentio per feudum, si placitum non sit determinatum, debent placitum ad misericordiam, ad mutationem tenementarii, et omnes tenentes per Villenagium, si placitum non est determinatum, debent placitum ad duplicem censum, et ad mutationem tenementarii.
A Militibus distinguuntur, in Charta ann. 1026. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 161 :
Omnia jura et dominia quæ...... tam super Militibus quam super Villanis jure hereditario habebam, etc.
Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 631 :
Suaserunt ei ut armatam manum equitum nostrorum seu Villanorum ad nos compescendos et conterrendos in hoc monasterio faceret venire.
L. Henschel, 1840–1850.
Villanus, Villicus, villæ œconomus. Anastas. Mirac. S. Cyri sect. 43. pag. 470. tom. 3. Spicilegii Romani :
Possessionis Villanus Taurinus erat.
Villani Socmanni, Qui tenent tenementa sua in socagio.
Villani Adventitii, Qui ea tenent per certa servitia et expressa ex conventione, etc. apud Bractonum lib. 2. cap. 8. § 2.
Villanorum rursum alii sunt aspicientes ad manerium, vel tenementum aliquod, qui scilicet ad ea spectant, et quibus adscripti sunt, ita ut cum iis veneant. Aspicere enim Manerium, et soli villani dicuntur ; res vero aliæ ab iis dependere. Alii denique nuncupantur
Villani in Grosso, seu Villains en gros, Qui nullas terras habent, ratione quarum certo tenemento adscribantur, vel qui in curia recordi se pro villanis agnoscunt. Vide Littletonem sect. 181. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villani Plenarii, Qui Villenagium purum debent. Vide infra Villenagium. Chartul. SS. Trinit. Cadom. fol. 20. v° :
In Oistrehan habemus 29. Vilanos plenarios, etc.
Villani uxor, non Villana ; sed Nativa appellatur, solique viro Villani appellatio congruit. Idem Littleton. sect. 286.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id moris non ubique obtinuisse docent Statuta Widonis Aniciensis Episc. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 226 :
Villanum aut Villanam propter redemptionem non nisi per suum sorsfactum (forsfactum) et in eundem villanum qui alterius terram araverit, etc.
Villani Collaterii, et de Parada, apud Hispanos, de quibus ita Vitalis Episcopus Oscensis :
Villani Collaterii tam crudeli erant subditi servituti, ut etiam inter filios dominorum suorum ducerentur gladio dividendi, qui quondam, temporum conditione cogente pestifera eorumdem, contra dominos suos insurgentes, tandem composuerunt cum eis communiter, et ultranea voluntate certa tributa et conditiones supra se et suis filiis [] assignantes. Qui post compositionem hujusmodi Villani de Parada taliter nuncupati, hoc cum suis dominis inter cætera pepigerunt, ut quotiescunque domini eorum fidejussione indigeant, hujusmodi solvere sint compulsi ; nec si dominus, pro quo fidejussit, indemnitati ejus voluerit providere, nunquam postea pro ipso domino fidejussione casu aliquo teneantur.
Eximinus Petri Salanova Justitia Aragonum, et Martinus Didacus Daux Justitia Aragon. lib. 6. Observant. tit. de Privileg. Militum § 7 :
Item sunt quidam, qui dicuntur Villani de Parada, id est, de conventione ; scilicet illi, qui nihil habent, nisi de bonis Infancionum, et in domibus Infancionum populati sunt cum conventione, ut semper ibi sint. Et tales non peytant in aliquo cum hominibus signi Regis, nec pro ganatis, neque aquis, ut quidam dixerunt.
Ubi Salanova videtur indicare Villanos ejusmodi de Parada nuncupatos, quod ita cum dominis de specie servitutis convenerint. Atqui Parada apud Hispanos, non est conventio, sed hospitium, vel potius præbitio hospitii, quomodo Parata usurpatur Scriptoribus ævi inferioris, uti suo loco docuimus. Proinde longe probabilius videtur, ita appellatos, quod paratas dominis suis præberent, hoc est hospitia, præstationes, et procurationes. Quod sane satis docet idem Vitalis Episcopus :
Quæ deveria sunt reliquiæ illius pestilentis et miserabilis conditionis Villanorum de Parada ; quæ in usu per dissuetudinem habentur.
Ea autem deveria, de quibus loquitur, quæque Ricis hominibus præstabantur, sunt quædam personalia tributa, ut est panis et pullus ; et quædam alia, quæ secundum diversas consuetudines præstantur a singulis domibus annuatim. In Foris Oscæ ann. 1247. fol. 21 :
Villanus de parada tenetur fidejubere pro suo domino, quotiescumque necesse fuerit ipso domino, etc.
Vide Michaëlem del Molino in Repertorio in voce Villanus.
P. Carpentier, 1766.
Villana Ecclesia, Ruralis. Vide supra in Ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
Villanus Locus illi opponitur, qui jure gaudet immunitatis, quique idcirco Francus appellatur. Liber rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad ann. 1268. fol. 29. r° :
Il fu atiré, par l'assentement de viés eskevins et de nouviaus, que li boulengiers ki sera trouvés manans au jour de le saint Remi en Vilain lieu, il paiera l'amende, tele comme on le doit au visconte, et chil ki sera manans à le saint Remi en franc lieu, n'en paiera riens.
P. Carpentier, 1766.
Villanus, Piscis genus. Tract. MS. de Pisc. ex Cod. reg. 6838. C. cap. 11 :
Capito, a Gallis Munier, quod circa moletrinas plurimus sit ; ab aliis Villain, id est turpis ac fœdus, a victus ratione, quia stercore, cœno, sordibus delectetur ac vivat.
P. Carpentier, 1766.
Villain præterea nostri appellarunt Candelabrum quoddam ligneum. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 113. Chartoph. reg. ch. 299 :
Laquelle Margueron print en sa main un chandellier de bois, appellé un Villain.