« »
 
[]« Villanicus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VILLANICUS
VILLANICUS, Villanus, ad Villanum spectans, Villani more. Villanica servitus, Villana consuetudo, Idem quod infra Villenagium. Vide in hac voce. Tabul. Rothon. :
Quidam eques accepit ab abbate Perenesio locum Tetguitel in servitutem Villanicam, reddendo quidquid villani reddere consueverunt.
Placit. ann. 34. Henrici III. Reg. Angl. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Willelmus Maynard qui tenuit terras in Heurst, cognoscit se esse Villanum abbatis de Abbendon et tenere de eo in Villenagio et per Villanas consuetudines, videlicet per servitium 18. den. per annum et dandi maritagium et marchetum pro filia et sorore sua ad voluntatem ipsius abbatis et faciendo omnes Villanas consuetudines.
Vide in Villenagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vilanum Feodum, Censui certisve præstationibus obnoxium. Charta ann. 1223. in Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 1162 :
Duæ partes omnium decimarum bladi, et omnium minutarum decimarum terrarum et pomorum totius feodi [] Johannis de Bosco et totius Vilani et liberi feodi Johannis Coisbel...... eisdem in perpetuum remanent.