« »
 
[]« Villata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VILLATA
VILLATA, Villeta, Adunatio plurium mansionum, seu villa major. Fleta lib. 6. cap. 51 :
Inter Mansionem, et Villam, et Manerium est differentia ; quia Mansio esse poterit constructa ex una domo vel pluribus, et sic dicitur habitatio una et sola, cum nulli sit vicina. Si autem alii mansioni fuerit vicinata, ideo propter hoc erit Villa. Villa vero ex pluribus mansionibus est vicinata, et Villeta ex pluribus vicinis ; Manerium autem fieri potest ex pluribus villis, vel ex una ; plures enim villæ esse possunt in corpore unius manerii, sicut et una, etc.
Ingulfus pag. 860 :
Quod si extra prædictos 20. pedes in ripis exterioribus aquarum vestrarum, aut extra Villata, quæ communia vobiscum vendicant in occidentalibus mariscis vestris, etc.
Gervasius Dorobernensis ann. 1169 :
Et Missis servientibus suis per omnes Villatas Angliæ faciant jurare omnes illos, qui ad Comitatus non fuerunt, quod hæc mandata cum cæteris tenebunt.
Idem Scriptor ann. 1170 :
Inquiratur de Vicecomitibus et Ballivis eorum, quid vel quantum acceperint de singulis hominibus, etc.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 583 :
Extra vero hos terminos, hoc sive aliarum Villatarum facere potuimus, etc.
Mox :
Sic enim Turkillus per Regem Cnud constituit, ut nulla Villata in alterius marisco foderet vel falcaret sine licentia.
Officium Coronatoris :
Statim accedere debet (Coronator) et statim mandare 4. Villatas vicinas, vel 5. vel 6. quod sint coram ipsis in tali loco.
Infra :
Appretiare faciant terras, blada et catalla, sicut statim vendi possint, et statim liberentur toti Villatæ, ad respondendum de prædictis coram Justitiariis.
Fleta lib. 1. cap. 18. § 11 :
Si aliquid receperit de Villatis, in quibus fieri fecit adjurationes.
Adde cap. 24. § 7. Charta ann. 1102. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 357 :
Ego prædictus Bertrandus Archiepiscopus et nos prædicti canonici Narbonensis sedis damus, laudamus et concedimus Deo et monasterio S. Pontii (Thomeriarium)........ monasterium S. Aniani prædictum cum ipsa Villata cum omnibus juribus suis et servitiis et pertinentiis.
Chron. Joh. Whethamstedii pag. 383 :
Ac etiam quod omnes honores, castra, dominia, villæ, Villatæ, maneria, terræ, etc. In omnibus burgis et Villatis nostris,
in Charta ann. 1288. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 311. Vide Villa.