« »
 
[]« 2 vinagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 337a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINAGIUM2
2. VINAGIUM, Præstatio certæ vini mensuræ pro vineis, quæ vulgo domino feudi exsolvitur vice census, ut est in Consuetudine Claromontensi art. 121 :
Les droits de vinages deuz pour et au lieu de censives sur vignes, se doivent paier à bord de cuves, et ne peut tirer le detenteur son vin, sans avoir premierement paié ledit Vinage, etc.
Ejusdem Vinagii meminit præterea Consuetudo Remensis art. 161. et Silvanectensis art. 263. Charta Gaufredi Comitis Andegavor. pro Abbatia S. Sergii :
Dono ergo.... Vinagium ex quatuor arpennis vinearum dominicarum.
Alia ejusdem Comitis in Hist. monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 10 :
Perdonavi quoque Vinagium omnium vinearum suarum, quamdiu ipsi vel Condonati eorum ipsas coluerint, etc.
Charta Gaufridi Andegavorum Comitis ann. 1135. ex Archivo Regio :
Notum sit omnibus,... quod Gaufridus Andegaviæ Comes, Fulconis venerabilis Hierosolymitanorum Regis filius, concessit omnibus hominibus Andegaviæ, quod debitores Vinagii sui, unoquoque arpento suæ terræ, unde ipse Vinagium habere debebat et solebat, per singulos annos proxima die post festum S. Michaelis pro Vinagiis suis census ei reddant. Quod si illa die non reddiderint, proxima die sequenti et censum, et consuetam Vinagii legem persolvent. Ac si nec censum nec legem reddere voluerint, Comes de vinea sive de terra suum velle faciet.
Alia ejusdem Gaufredi Comitis Andegav. ann. 1136. pag. 71 :
Vinagium omnium vinearum suarum, et foragium [] omnium terrarum suarum eidem Ecclesiæ concedo.
Alia ann. 1162. in Hist. Castilonea pag. 26 :
Septem modios vini de Vinagio meo de Motana ad mensuram Castellionis, et illud vinum jure perpetuo possidendum concedo.
Alia anno 1209. ibid. pag. 36 :
Et sex modios vini in Vinagiis ejusdem villæ.
Charta Guillelmi Episcopi Laudunensis in 31. Regesto Tabularii Regii :
Vinagia villarum Lavalli et Novienti, videlicet 80. modios, et 4. sextaria, et dimidium vini annui reditus.
Charta ann. 1216. ex Tabul. S. Medardi Suession. :
Recognoverunt se vendidisse ecclesiæ B. Medardi Suessionensis decem et septem sextarios Vinagii, scilicet undecim ollas et dimidium vini super vineam, etc.
Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1232. pro Communia Aisiaci :
Sciendum est etiam, quod si forte contingat, quod homines prædicti velint solvere Vinagium suum in vindemiis, et nos ea capere voluerimus, ipsi debent ea afferre in curiam nostram apud Aisiacum, nec tenemur ea recipere ante medium Martium, nisi voluerimus. Neque possumus homines compellere ad ea solvenda ante medium Martium. Et qui die medii Martii in solutione Vinagii defecerit, emendaret nobis per 7. sol. et dimid. monetæ patriæ, et nihilominus reddere teneretur Vinagium, et nos vinagii forum apponemus, secundum quod consuevimus. Et sciendum, quod omnia Vinagia debent esse ab albo vino, sano, legali, et pagabili.
Libertates concessæ a Galchero Comite Regitestensi ann. 1255. villis de Raucourt et Heraucourt :
Contuli adhuc eisdem et concessi, quod quicunque in dictis villis sub ista libertate et assisia manserit, vel venerit, quod ibi remaneat, et qui voluerit, libere recedat, et de omnibus, quæ reliquerit, ubicunque gaudeat absolute, ita tamen, quod duos solidos dictos assisiæ solvet, et adhuc solvet Vinagium, sicut aliquis extraneus, salvo intercursu, si aliquis sit, etc.
Eadem habentur in Charta Libertatum Maceriarum concess. ab Hugone Comite Regitestensi ann. 1233. Vide Alexandrum III. Epist. 32. apud Sirmondum, Sammarthanos in Archiep. Turonensib. pag. 771. 772. in Episc. Andegav. pag. 125. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 980. etc.
P. Carpentier, 1766.
Vinagia seu census vinearum, in Charta Phil. Pulcr. ann. 1306. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 285. r°. col. 1. et in Chartul. Regalis loci ch. 12.
P. Carpentier, 1766.
Vinaigium, Eadem notione, in Charta ann. 1281. ex Chartul. S. Vincent. Laudun.
Vinagines. Charta Berlaii de Monsterello ex Tabulario Monast. Fontis Evraldi fol. 189 :
Scilicet vineas, prata, nemus, census, Vinagines, vel quasdam alias res, etc.
Ita edidit Michael Cosnierus ad Vitam B. Roberti de Arbresello pag. 178. sed vereor, ne legendum sit vinagia. Regestum Ludovici Regis Siciliæ et Ducis Andegav. fol. 55 :
Les Vinaiges desdits lieux, qui se paient en moustoisons.
Tabularium magnum Corbeiensis monasterii :
Tout li roage et li forage de ledite ville sont sien (à l'Abbé) et li Vinages, chest à savoir de tous les vins, qui sont amené en ledite ville et vendu.
Charta ann. 1383. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 758 :
Item les cens et Vinages de Chaudefossé, etc.
Terrarium Insulæ Adami :
Au lieu de Parmain il y a deux grands pressoirs à vin, banniers, dont a le droit de Vinage à raison de quatre seaux du vin y pressuré.
[]