« 4 vinagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 337c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINAGIUM4
4. VINAGIUM, Vox ibrida, ni fallor, ex vinum et ἄγιον, Vinum
benedictum, sacrum orationibus et Reliquiarum alicujus Sancti tactu, apud Tortarium in
Mirac. S. Benedicti cap. 21. et 43. Mirac. S. Petri Mart. tom. 3. April. pag. 719 :
Petebant ut ampulla cristallina, in qua dictæ erant Reliquiæ, perfunderetur vino ; et bibentes multi ab infirmitatibus suis curati sunt...... Venit quædam mulier petens sibi dictum Vinagium fieri.Mirac. B. Edmundi Cantuar. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1893 :
Mulier ab inflammatione nimia sanatur sumto Vinagio.... Lijart de Castellione super Sequanam cæca illuminatur, oculis ad portam monasterii Vinagio lotis.Exstat in Ritualibus antiquis Benedictio vinagii. Vide Vinaticum 3.
P. , 1766.
◊ Consuet. MSS. S. Crucis
Burdeg. ante ann. 1305 : Item debetInfra :(sacrista)semper esse paratus ad faciendum sanctum Vinagium cum Reliquiis S. Mummoli.
Quando sacrista vel ejus vicarius benedicet vinum vel aquam cum reliquiis, etc.