« »
 
VINATARIUS 1, VINATARIUS 2.
[]« 1 vinatarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 338c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINATARIUS1
1. VINATARIUS, Institor vinarius, Marchand de vin, Vinotier. Charta Ildefonsi Comitis Tolosæ ann. 1141. apud Catellum :
Vinatarii ipsius villæ, qui foris ibunt emere vinum, et in hanc villam revendere portabunt, etc.
Conc. Legion. ann. 1012. can. 39. inter Hisp. tom. 3. pag. 192 :
Qui Vinatarius non fuerit per forum, vendat vinum suum in domo sua sicut voluerit, per veram mensuram.
Vide Vinator et Vinetarius.
[]« 2 vinatarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 338c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINATARIUS2
2. VINATARIUS, Qui vinum domini in ejus domum vehere tenetur ; quod servitium Vinadam appellabant. Charta Guid. vicecom. de Combornio ann. 1284. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 424 :
Item volumus et concedimus quod Vinatarii de Traymhaco nobis et successoribus nostris non teneantur ad comportum faciendum, nisi pro proprio vino nostro apportando.
Vide Vinada 1. et Vinata 2.