« »
 
[]« Vinceluna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 339a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINCELUNA
VINCELUNA. Indiculus superstitionum et paganiarum, in Concilio Liptin. ann. 743 :
De lunæ defectione, quod dicunt Vinceluna.
Disjungendæ voces videntur, Vince Luna, quia forte, dum Luna deficeret, superstitiosi clamarent : Vince Luna, id est, non patere te a Sole superari : idque ex veterum superstitione, qui Lunæ deficienti ac laboranti tuendæ tinnitum dabant, ut auctor est Plutarchus in Æmilio, et Tacitus lib. 1. Annal. Seneca lib. 7. Natural. quæst. cap. 1. etc. quod pridem docuere Criticorum filii. S. Eligius, apud Audoënum in ejus Vita lib. 2. cap. 15 :
Nullus si quando Luna obscuratur, vociferare præsumat, etc.
S. Maximus Taurin. Homil. de defectu Lunæ :
Nam cum ante dies plerosque de vestræ avaritiæ cupiditate pulsaverim, ipsa die circa vesperam, tanta vociferatio populi extitit, ut irreligiositas ejus penetraret ad cælum. Quod cum requirerem, quid sibi clamor hic velit, dixerunt mihi, quod laboranti Lunæ vestra vociferatio subveniret, et defectum ejus suis clamoribus adjuvaret.
Huc spectant etiam ista Gregorii III. PP. in Pœnitent. cap. 23. et Bedæ lib. de Remed. peccator. cap. 21 :
Vel quando Luna obscuratur, vel clamoribus suis, vel maleficiis sacrilego usu se defensare posse confidunt.
Theodor. Pœnitent. ed. Thorpe cap. 27. § 25 :
Qui student exercere quando luna obscuratur, ut clamoribus suis vel sacrificiis sacrilego usu eam defendere confidunt, etc.
Adde Burchard. lib. 19. cap. 5. pag. 269. v°. edit. Paris. Tunc enim Lunam a Sole impeti credebant. Narrat præterea Delrius in Notis ad Senecæ Hippolytum, Indos etiamnum existimare, tum Lunam usque ad sanguinis effusionem flagellari. Vide Oct. Ferrar. in orig. Ital. v. Glubiana. Grimm. Mythol. German. pag. 401. [] An pro Vinceluna legendum Vinstrina, vel quid simile ?