« »
 
VINCTURA 1, VINCTURA 2.
[]« 1 vinctura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 339b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINCTURA1
1. VINCTURA. Galbertus in Vita Caroli Comitis Fland. n. 177. prælium describens :
Ibique dejectus est Comes Fridericus, et contra illum vinctus Riquartus ex Woldman in priore Vinctura ; plures quippe et infinitæ fiebant in invicem Vincturæ ; tandem gladiis contendebant.
Sed legendum videtur juncturæ, id est, commissiones in præliis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vinctura. Tabul. Ambian. :
De unoquoque equo quem habet homo in Vinctura persolvit xii. garbas et dimidiam : ille vero qui equum non habuerit 10.
Forte Vectura.
[]« 2 vinctura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 339b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINCTURA2
2. VINCTURA, si tamen non est vox factitia, Vinctorum custodia, nostris [] alias Vintrie ; cujus officii, nomine feudi concessi, jura explicantur tom. 1. Hist. Vales. pag. 250. et tom. 2. pag. 365. idem quod Geolagium et Turragium. Vide in his vocibus.