« »
 
VINEA 1, VINEA 2, VINEA 3.
[]« 1 vinea » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINEA1
1. VINEA, Villa, hortus, notione Romanis usitatissima. Charta ann. 1176. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 46 :
Hæc charta fuit laudata et firmata in quadam Vinea juxta Perpinianum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vinea Quartoneria, Ex qua Quarto percipitur. Vide Quarto 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vinea quæ ad quintum racemum, hoc est, ad quintam partem excolitur, in Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 97. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vinea Salis, pro Vena, Gall. Veine. Charta ann. 1065. inter Probat. Hist. Tullens. pag. 75 :
Apud Medianum-vicum Vineam unam salis, cum sesso.
Neque enim raro reperiuntur salis fodinæ in diœcesi Tullensi.
[]« 2 vinea » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINEA2
2. VINEA, Machina tectoria, compacta ex lignis trabibusque in modum cratis contextis ; lateribus etiam vimine crudisque coriis obfirmatis, ne jactis desuper saxis telisque perfringatur. Vinea dicitur, quia ad vineæ vitiferæ similitudinem et texturam accedunt. Hujus constructionem usumque describit Vegetius lib. 4. cap. 15. Vide Carolum de Aquino in Gloss. milit.
[]« 3 vinea » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINEA3
3. VINEA, Præstatio certæ vini mensuræ pro vineis, vel ex ipsis vineis decima. Arest. parlam. Tolos. ann. 1287. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 85 :
Item de petitione eorumdem (consulum) petentium,......... quod non possint perturbari capiendo Vineam in camino ex qua fuerint ponderatæ, sed quod deymerii percipiant decimam in vineis dictorum hominum.
Vide supra Vinagium 2. et Vinatum.
P. Carpentier, 1766.
Vinea Prægnans, Machinæ bellicæ species. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 24 :
Vinea est machina habens in se aliam parvam machinam, per quam transit super pontem ejus..... Vinea prægnans per seipsam indicatur.
Vide Vinea 2.